Distinctio XXVIII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXVIII
De hoc nomine imago.
Aliquando tamen imago essentiam signat,
velut ibi :
Unde Hilarius :
Et Augustinus :
Notandum etiam
quod Patrem esse, Filium esse, tantum relatione sunt diversa.
Unde,
quamvis diversum sit esse Patrem et esse Filium,
non est tamen diversa substantia,
quia hoc non secundum substantiam dicitur,
sed secundum relativum.
De hoc nomine, ingenitus.
Oportet praeterea scire Patrem dici ingenitum alia proprietate quam genitorem.
Unde cum de Deo Patre utrumque dicatur,
alia notio est, qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus.
Haec autem est innascibilitas.
Unde Hilarius :
At secundum hanc notionem, ad non genitorem refertur.
Unde Augustinus :
Sicut Filius ad Patrem, et non Filius ad non Patrem refertur ;
ita genitus ad genitorem, et non genitus ad non genitorem referri necesse est.
Ingenitus porro quid est, nisi non genitus ?
