Distinctio XIX — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

 

 

De aequalitate trium personarum.

 

His quippe nominibus eorum relativa ostenduntur, non essentia.

Sed quia sicut Filius nascendo, om­nia quo sempiterne est, accepit a Patre,

ita et Spiritus, procedendo accepit ab utroque.

Post coaeternitatis trium personarum tractatum,

de earumdem aequalitate dicere superest.

Fides enim catholica, sicut coaeternas, ita et coaequales tres asserit personas.

Quae aequalitas, in quo notanda sit,

docet Augustinus dicens :

Nullus horum alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate.

Quæ tria, licet quasi diversa enumerentur,

idem sunt tamen in Deo, essentia scilicet divina.

Unde Augustinus :

Non alio magnus, alio Deus est. Eadem quippe eius magnitudo est, quæ et essentia.

Item :

Voluntas et potentia Dei, ipse Deus est.

Item :

aeternitas Dei, ipsa eius substantia est, nihil mutabile habens.

 

In his ergo tribus verbis, trium aequalitatem personarum breviter complexus est Augustinus.

 

 

Quod una persona non sit maior alia.

 

Sicut au­tem aeternitate nulla trium personarum aliam praecedit, ut dictum est,

ita nec magnitudine alia ex­cedit aliam,

de quo dicendum est :

Pater enim non est maior Filio, nec maior Spiritu sancto.

Nec ma­ius aliquid duae vel tres personae simul quam una ;

nec maior essentia est in duabus aut tribus, quam in una,

quia tota est in singulis.

Unde Ioannes Da­mascenus :

Confitemur deitatis naturam om­nem perfecte esse in unaquaque suarum ϋποστασεων hypostaseon, hoc est, personarum. Ideoque perfe­ctus Deus Pater, perfectus Deus Filius, perfectus Deus Spiritus sanctus.

Unde Augustinus :

Pro­pter naturalem unitatem, totus Pater in Filio, et Spiritu sancto est : totus quoque Spiritus sanctus in utroque est.

Inde est etiam,

quod Pater dicitur esse in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque.

Hoc autem manifestius insinuat Hila­rius dicens :

Affert plerisque obscuritatem sermo Domini cum dicit : Ego in Patre, et Pater in me est.

 Sane intelligendum est

Patrem in Filio, et Filium in Patre esse, plenitudo in utro­que divinitatis perfecta est.

 

Omnia enim Filius ac­cepit a Patre.

Nam si Patrem eiusdem qui genuit accepit, neuter perfectus est, deesset enim ei unde discessit.

Nec plenitudo in eo erit qui ex portione constiterit.

Quod cum sit absurdum,

confiteamur

eamdem in utroque, et virtutis similitudinem, et Deitatis plenitudinem.

Quia Veritas dicit : Ego in Patre, et Pater in me est.

 Et hoc ergo 

sensu intelligitur Spiritus sanctus esse in utroque, et singula personarum in singulis,

quia eadem ple­nitudo divinitatis, et similitudo naturæ in singulis

comprobatur esse personis.