Distinctio XXXIV — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXXIV

DISTINCTIO XXXIV

 

 

Quare distincte dicatur Pater potens, Filius sapiens, Spiritus sanctus benignus.

 

Praeterea sciendum est

quod potentia, sapientia, benignitas, tametsi tribus personis conveniant,

quia

secundum substantiam dicuntur,

 

Scriptura tamen frequenter haec nomina distincte ad personas referre solet,

ut Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui san­cto benignitas tribuatur, non otiose quidem.

Quippe haec nomina pater et filius in creaturis accepta :

priorem filio patrem,

et sic ex antiquitate defectum in patre :

et filium patre posteriorem,

et sic in eo sensus imperfectionem notare solet.

His autem ad Creatorem translatis,

ne infirmitas hominis de similitudine creaturae Dei abscondita metiretur,

occurrit Scriptura dicens : Patrem potentem, ne videa­tur prior Filio, et ideo minus potens.

Et Filium sa­pientem, ne videatur posterior Patre, et ideo minus sapiens.

 

Non quod Pater ibi solus sit potens, vel magis potens ; aut Filius solus, vel magis sapiens.

Item :

Hoc nomen Spiritus atrocitatem notare solet ac rigorem.

Ne autem aliquid homo de Deo tale pu­taret,

per quod ad Deum accedere metueret,

Scri­ptura temperavit sermonem, nominans Spiritum benignum,

non quod solus Spiritus sit benignus, vel magis benignus.

 

 

De nominibus per metaphoram de Deo dictis.

 

Post­remo sciendum,

speculum, splendor, figura, et similia,

quae de Deo per translationem dicuntur,

nullatenus ad expressionem proprietatis eorumdem nominum dici,

sed ad aliquam spiritualem intelligentiam habendam,

quam

ex causis dicendi,

suis quibusque locis, pietas lectoris assumat.