Distinctio XLI — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XLI
An praedestinatio et reprobatio sint ex meritis nostris.
Duo statim sunt in peccatoribus : dilectio et odium.
Denique misericordiae Dei nullum est meritum,
ne gratia evacuetur, si non gratis datur,
sed meritis redditur.
Indurationis autem meritum est peccatum.
Unde Augustinus :
Miseretur secundum gratiam, quae gratis datur.
Indurat autem secundum iudicium quod meritis redditur.
Caeterum, electionis et reprobationis aeternae nullum est meritum,
quod in duobus, Iacob scilicet electo et Esau reprobato,
Apostolus dicit aperte
quia non ex operibus, sed ex vocante,
cum nondum nati essent, dictum est :
Maior serviet minori.
Praedictis sane Augustinus videtur contradicere,
dicens :
Cui vult miseretur, et quem vult indurat.
Sed haec voluntas Dei iniusta esse non potest :
Venit enim de occultissimis meritis, quia et ipsi peccatores,
cum propter generale peccatum unam massam fecerint,
non tamen nulla inter eos est diversitas.
Praecedit ergo aliquid in peccatoribus,
quo, quamvis nondum sint iustificati,
digni efficiantur iustificatione.
Et item praecedit in aliis peccatoribus,
quo digni sunt obtusione.
Sed dicimus hoc eum retractasse,
quando et illud retractavit.
Fidem elegit Deus in praescientia,
sciens etiam ipsam fidem inter munera Dei reperiri,
quod prius non scierat.
Quod si hoc non retractavit, praerogata venia,
dicere audemus occultissima merita illum forsan appellasse, alta, profundaque iudicia Dei
quae unicuique, antequam sit, Dei odium merentur, vel dilectionem.
Quomodo dicere solemus mortem Christi etiam nondum natis profuisse, meruisseque salutem.
Quibus autem merentur odium,
sunt aequissima Dei iudicia, a nostris sensibus remota,
quibus vero dilectionem, sunt sola gratia.
Unde Hieronymus :
Deus non inique egit, Esau spontanee odio habito ;
nec Iacob sine meriti gratia dilecto,
quia non sine quodam occultissimo merito,
quod ipsi Esau meruit Dei odium, et Iacob dilectionem,
ipsis utique non merentibus, quia nondum natis.
Quae duo statim sunt in peccatoribus,
quorum altero, scilicet dilectione, digni sunt iustificatione, nondum iustificati ;
altero scilicet odio, digni sunt obtusione, nondum obtusi.
Si sic bene dicitur, laudamus Deum.
Si quo minus Augustinum nos hic non assequi,
non confundimur confiteri.
Discrimem inter praedest., etc.
Sciendum sane
quod praedestinatio, scientia, electio, praescientia, reprobatio, ab aeterno tantum ;
miseratio, iustificatio, obtusio, induratio, ex tempore tantum ;
dilectio vero Dei et odium nec ab aeterno, nec ex tempore significant.
Denique sciendum est
quod non sicut praedestinatio est causa boni,
ita et reprobatio est causa mali, ut fiat.
Praescientia enim est multis causa standi ;
nemini autem causa labendi.
Quia vero praescientia Dei tantum de futuris est,
ex quo ea futura esse desinunt,
etiam Deus ea praescire desinit.
Quod ad defectum praescientiae Dei non pertinet,
sed potius ad defectum vel mutationem rerum de quibus est.
Multa ergo praescivit olim,
quae non praescit modo.
Omnia enim quae olim scivit, vel in futuro sciet,
modo cum scire firmissime credendum est.
Ad hoc tamen sic obicitur :
Si quaecumque scivit et sciet, modo etiam scit,
ergo scit Christum nasciturum, et Antichristum vivere,
cum illud scivit, et hoc sciet.
Sed dicimus,
quia idem prorsus de nativitate huius et vita Antichristi scit modo Deus,
quod scivit aut sciet.
Mutatio sane temporum, scientiam Dei circa haec diversis cogit exprimere verbis,
sicut in simili apparet.
Eamdem enim diem, propter mutata tempora significamus dicentes :
Cras, hodie, heri.
Sicut etiam eadem fides ab antiquis et modernis patribus habita, variis locutionibus, pro mutatione temporum pronuntiatur.
Quem enim ipsi venturum, nos venisse confitemur,
sed fides est eadem.
Unde Augustinus :
Vel instantiam dicimus non probe inferri,
Deus scivit hunc nasciturum,
ergo scit modo hunc nasciturum.
Sic ergo inferat :
Ergo scit modo Deus aliquando hunc fuisse nasciturum.
De similibus iudicium idem.
