Distinctio XLV — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XLV

DISTINCTIO XLV

 

 

De voluntate Dei.

 

Nunc de volun­tate Dei aliquid dicendum est.

Sciendum itaque quod velle

secundum essentiam de Deo dicitur,

cui idem est esse volentem, quod esse Deum.

Nec vo­luntas in Deo est affectus vel motus

sicut in crea­tura,

sed divina usia

dumtaxat.

Non tamen quid­quid Deus vult, ipsum est,

sicut cum idem sit Deo esse quod scire,

non tamen est Deus quaecumque scit.

 

 

Quis sensus cum dicitur : Deus scit, Deus vult.

 

Intellige tamen harum locutionum sensum Deus vult, et scit, et est volens et sciens,

hoc est, Deus est cuius essentia sua voluntas est, et scientia.

Item,

Deus scit omnia,

id est Deus est cuius scientiae, quae ipsius essentia est,

omnia sunt subiecta,

sic­ut Deus vult hoc, aut illud,

hoc est, Deus est cuius voluntati, quae sua essentia est,

hoc aut illud subiectum est.

 

 

Voluntas Dei omnium creaturarum est prima causa.

 

Haec igitur summe bona voluntas om­nium est causa quae naturaliter fuerunt, sunt, et futura sunt.

Ipsius autem nulla causa est.

Unde Augustinus :

Voluntas Dei, prima et summa causa est omnium specierum et motionum.

 

Ubi enim non operatur, quod vult Dei sapientia,

quae attingit a fine usque ad finem fortiter et suaviter disponens omnia ?

 

Ipsa itaque prima causa est sanitatis, aegritudinis, praemiorum, poenarum, gra­tiarum, retributionum,

et omnium denique mirabi­lium,

et quae sine admiratione ut antiqua miracula mirabiliter contingunt.

 

 

Voluntas Dei quid sit.

 

Haec autem proprie vo­luntas Dei dicitur,

quae, cum sit divina usia, immutabilis est, et inexpleta esse non potest.

Unde :

Omnia quaecumque voluit Dominus fecit ; 

et Apostolus : 

Voluntati eius quis resistet ?

 Quae beneplacitum Dei recte dicitur.

 

 

Quod plura voluntas Dei dicuntur.

 

Caeterum, plura sunt quorum quodque non secundum pro­prietatem,

sed secundum schemata dicendi,

volun­tas Dei dicuntur, ut praeceptio, prohibitio, consi­lium, permissio, et operatio Dei ;

secundum hoc Propheta dicit pluraliter :

Magna opera Domini et exquisita in omnes voluntates eius.

Ita quoque

propter multos effectus misericordiae et iustitiae Dei,

cum tantum sit una, quae divina est usia,

pluraliter dicitur :

Misericordias Domini in aeternum cantabo. 

Et alibi : 

Iustitiae Domini rectae.

 

Praeceptio igitur, prohibitio et consilium voluntates Dei dicuntur,

quia sunt signa divinae voluntatis,

ut iudicium fu­turum et Dei flagellum ira Dei dicuntur,

quia signa irae sunt,

cum tamen ira in Deum non cadat.

Denique hoc modo 

potest accipi voluntas ibi :

Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. 

Et ibi : 

Qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus frater, soror, et mater est.

Haec autem mutabilis est, et saepe inexpleta.

Multis quippe Deus praecipit quae non faciunt,

pro­hibet quae non cavent, consulit quae non curant.

Inde Augustinus :

Infideles contra voluntatem Dei faciunt, dum eius Evangelio non credunt.

 

Deus non semper vult fieri quod praecipit,

nec semper caveri.

 

Quinimo ipse Deus non vult sem­per fieri quod praecipit.

Non enim voluit immolari Isaac quod praeceperat,

sed Abrahae fidem probare dumtaxat :

sic nec semper caveri vult quod prohibet.

Sano enim facto dixit

ne cuiquam diceret, non eum tacere volens,

sed magis formam dare, laudem propriam decli­nare.