Distinctio VIII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO VIII
Nunc de veritate divinae essentiae agendum est.
Est itaque Deus sine dubio substantia, vel si melius dicatur, essentia,
quam Graeci ούσίαν vocant.
Sicut enim ab eo, quod est sapere, dicta est sapientia,
et ab eo quod est scire scientia,
ita ab eo, quod est esse, dicta est essentia.
Caeterum his occurrunt,
quae
qualiter de nobis non dicitur.
Secundum haec ergo verba Hieronymum intelligentes dicimus :
hoc est, non praeteriit, neque desinet esse,
sed tamen est tantum, quia semper est.
Deus est incommutabilis.
Quae essentia Dei,
Omnis creatura mutabilis.
Ac per hoc
eam intelligens immutabilitatem,
Et alibi :
Caeterum omnia creatura mutabilitati subiacet,
quae,
Siquidem
si peccatrix erat, et iustificatur, moritur peccato,
at alias eius mutationes taceam.
Et creaturarum natura caelestium mori potuit, quia peccare.
Etenim angelorum quidam peccaverunt,
et qui non peccaverunt, peccare potuerunt.
Nihil autem Deo tale accidere potest.
Quare cum solus Deus sit immutabilis proprie, solus etiam vere est immortalis.
Simplicitas Dei.
quod in nulla creatura contingit.
et ipsum totum maius sit, quam pars quælibet.
In qua etiam aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura :
quae omnia in corpore multiplicitatem faciunt.
Creatura est multiplex.
Quippe anima licet corpori comparata, sit simplex,
ea quod particulatim per spatia loci non diffundatur,
sed ubicunque est, tota est :
tamen nec in ipsa, vera simplicitas est.
cum nihil horum sit anima,
sed haec ipsa habeat.
Denique quidquid in Deo est, Deus,
unde et eius simplicitas apparet,
praesertim cum idem sit habitum, et quod habet.
Non enim propter hoc naturam summi boni simplicem dicimus,
quia est Pater in ea solus, vel Filius in ea solus, vel Spiritus sanctus solus,
hoc est,
quia sola est ista nominum trinitas, sive subsistentia personarum, sicut Sabelliani putaverunt.
Sed ideo simplex dicitur,
quia est hoc quod habet,
excepto (quod) relative, quaeque persona dicitur ad alteram,
nec est ipsa.
Nam utique Pater habet Filium, ad quem relative dicitur,
nec tamen est Filius.
Et Filius habet Patrem,
nec tamen ipse est Pater.
In quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum,
hoc est, quod habet.
Sicut ad semetipsum dicitur vivus habendo vitam, et eadem vita ipse est,
quod in aliis rebus non contingit.
Neque enim habens liquorem, liquor est ; nec corpus, color ; nec anima est sapientia, sed tantum habens eam.
Ac per hoc solus Deus vere et proprie simplex est.
Deus multipliciter dicitur.
Deus tamen multipliciter dicitur, ut sapientia, iustitia, prudentia, et sanctitas,
et si quid tale non indigne de Deo dicatur.
Hoc autem ideo est,
quia multiformiter operatur Deus in rebus,
non quod in ipso sit multiplicitas ulla ;
etenim quamvis unum sit in subiacenti, Deus :
pro varietate tamen sensuum, multis vocabulis nuncupatur.
Aliud autem signat sapientia, aliud autem scientia, iustitia, et sic de caeteris.
Sapientia nempe est, quia de disciplinis divinarum humanarumque rerum instruit.
Iustitia est, quando iudex et distributor meritorum intelligitur.
Prudentia est, quando doctrina vel demonstratio bonarum malarumque, verarum et falsarum rerum, vel neutrarum, cognoscitur.
Porro sanctitas est, quia ipse firmamentum, et confirmatio omnium rerum.
Hoc autem et si quid tale de Deo dicitur, praeter accidentium respectum intelligitur.
Cum et nos moneat Augustinus :
Propterea praedicamentorum legibus atque accidentibus Deus non est subiectus.
Ideoque nec proprie substantia dicitur :
quod
de Deo.
Quocirca
magis proprie et vere Deus est et dicitur essentia.
