Distinctio II — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio II

DISTINCTIO II

 

 

De sacrosancta Trinitate.

 

Hoc itaque vera ac pia fide tenendum est,

 

Augustinus ait, quod Trinitas est unus et solus verus Deus : scilicet Pater, et Filius et Spiritus sanctus. Haec Trinitas unius, eiusdemque substantiae vel essentiae dicitur, creditur, intelligitur, quae summum bonum est.

 

 

Reverenter disputandum Trinitate.

 

De hac excellentissima re agamus cum modestia et timore : attentissimis etiam auribus atque devotis audiamus.

 

Quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur.

Cuisque denique in hac re

studeat Augustinum imitari de se ipso dicentem :

 

Non pigebit me, sicubi haesito, quaerere : nec pudebit, sicubi erro, discere.

 

Quae fuerit intentio scribentium de Trinitate.

Inde sciendum est omnes in hac re

catholicos tractatores intendisse docere secundum Scripturas, quod Pater, et Filius et Spiritus sanctus unius substantiae sint, et inseparabili aequalitate, unus Deus ;

ut doceatur

unitas esse in essentia, et pluralitas in personis.

Ideoque non credantur plures

esse dii, sed unus Deus.

 

Teneamus igitur Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ut Augustinus ait, unum esse naturaliter Deum ; nec tamen ipsum Patrem esse, qui, Filius est : nec Filium ipsum esse, qui Pater est : nec Spiritum sanctum ipsum esse, qui Pater est aut Filius.

 

 

Quo sit ordine de Trinitate agendum.

 

Praeterea,

ut Augustinus ait,

hoc modo in hac re agendum est,

ut

primum per Scripturas, an fides ita se habeat, monstretur : deinde adversus garrulos,

 

rationibus catholicis, congruisque similitudinibus,

pro asserenda fide defendendaque eatur :

ut eorum scrutiniis satisfaciendo,

modestos

plenius instruamus. Illi autem

 

si quod quaerunt, invenire nequeunt, de seipsis potius quam de ipsa veritate, ac nostra diffinitione vel assertione conqueratur.

 

 

Testimonia Veteris Testamenti de divina unitate et Trinitate.

Unitas naturae.

 

In medium itaque Veteris ac Novi Testamenti auctoritates proferamus, quibus unitatis ac Trinitatis veritas demonstretur. Ac primum ipsa legis occurrant exordia. Moyses ergo ait :

 

Audi, Israel, Dominus tuus, Deus unus est.

Item :

Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegy[p]ti.

Ecce hic asseritur

unitas divinae naturae.

 

Deus enim et Dominus, ut ait Ambrosius, nomina sunt naturae et potestatis.

Item alibi :

Ego sum qui sum ;

et :

Qui est, misit me ad vos.

 

Dicens, ego sum, non, nos sumus, et qui est, non, qui sumus, apertissime unitatem divinae substantiae declarat.

 

 

Personarum trinitas.

 

Personarum quoque pluralitatem et naturae unitatem simul Dominus ostendit dicens :

 

Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ;

Cum enim,

ut Augustinus ait,

dicit faciamus et nostram ostendit eumdem Deum, non unam, sed plures esse personas.

Dicens vero ad imaginem unam ostendit esse naturam, ad cuius imaginem fieret homo.

 

Item,

cum scriptum sit :

In principio creavit Deus caelum et terram :

sciendum est

quod

Hebraïca veritas habet eloym, ubi Deus scribitur, quod est plurale huius singularis el, et interpretatur dii vel iudices

Quod ergo eloym, non el, dixit Moyses, personarum pluralitatem indicavit.

Ad quam etiam illud refertur :

Eritis sicut dii,

 

pro quo Hebraeus rursum habet eloym, quasi dicat : Eritis sicut divinae personae.

Denique maximus prophetarum David,

super senes intelligens, naturae divinae unitatem testator, ubi ait : Dominus nomen est illi, non domini.

Distinctionem quoque personarum innuit dicens :

Verbo Domini caeli firmati sunt.

 

Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.

 

Trina enim confessio Dei, trinitatem exprimit personarum : dum vero subiungit, eum, essentiae aperit unitatem.

 

Item,

Isaias dicit Seraphim clamare :

Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus.

 Ter autem dicendo sanctus : Trinitatem ;

Dominus Deus subiciendo, unitatem, aperte distinguit.

 

 

Veteris Testamenti testimonia de aeterna Filii ex Patre genitura.

 

Caeterum David ex persona Filii, divinam generationem ostendit ibi.

Dixit Dominus ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te.

 De hac Isaias ait :

Generationem ejus quis enarrabit ?

De hac generatione Clemens in Prima epistola sua, Iacobo episcopo scribit,

dicens :

Hanc secretam originem, cum proprio Filio, novit ipse solus qui genuit. 

Nec a nobis Deus discutiendus est, sed credendus,

qui in nobis ipsis nescimus quod sapimus,

scilicet quomodo sapientia, ingenium, aut intellectus, consilium, ut mens nostra generet verbum.

Sufficit ergo nosse, quia lux genuit splendorem,

sicut ait Propheta : 

In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te

Et alibi : 

Hic Deus noster, et non reputabitur alter ad eum.

 In Sapientia quoque,

de ipsa dicitur :

Antequam terra fieret, ego jam concepta eram. Necdum fontes, montes aut colles, et ego parturiebar.

 

Item :

Ego ex ore Altissimi providi primogenita ante omnem creaturam.

 

Ecce aperta de aeterna genitura testimonia.

 

 

Geniturae temporalis testimonia.

Michaeas vero utriusque generationis Verbi,

temporalis scilicet et aeternae testimonium dicit sic :

Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Iuda, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis.

 

 

Testimonia de Spiritu sancto.

 

De Spiritu sancto etiam specialiter Scriptura ita testatur in Genesi :

Spiritus Domini ferebatur super aquas.

 Et David :

Quo ibo a Spiritu tuo ?

 Et in Sapientia :

Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.

Et Isaias :

Spiritus Domini super me etc.

 

 

Novi instrumenti testimonia de iisdem.

 

Ut autem in medio duorum animalium veritas cognoscatur, et forcipe sumatur de altari calculus, quo ora fidelium tangantur,

etiam Novi Testamenti de divina Trinitate ac unitate,

testimonia ponamus.

Magister itaque veritatis dicit :

Ite, baptizantes eos, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

 

In nomine dicens, non in nominibus, ut ait Ambrosius,

unitatem essentiae per nomina tria quae ponit,

tres esse personas declarat.

 

Item :

Ego et Pater unum sumusUnum dixit, ait Ambrosius, ne fiat discretio naturae vel potestatis.

Addidit, sumus, ut Patrem Filiumque cognoscas.

Ioannes etiam ait :

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

 

Aperte ostendens Filium aeternaliter esse apud Patrem, ut alium apud alium.

 

Item alibi :

Tres sunt qui testimonium perhibent in caelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt.

Apostolus quoque Trinitatem unitatemque distinguit ibi :

Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria.

 

Ex ipso, ut Augustinus ait, dicit propter Patrem : per ipsum, propter Filium ; in ipso, propter Spiritum sanctum. Haec est Trinitas. Per hoc vero, quod non ait, ipsis gloria, sed ipsi, hanc Trinitatem, unum Deum esse ostendit :

 

sane quia singulae pene syllabae Novi Testamenti, hoc concorditer insinuant, testimonia deinceps inducere omittentes, rationibus, congruisque similitudinibus prout infirmitas nostra valet, ita esse ostendamus.