Distinctio XLVI — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XLVI

DISTINCTIO XLVI

 

 

De permissione Dei et operatione.

 

Permissio quoque et operatio voluntas Dei dicun­tur.

Sic Augustinus ait :

Non fit aliquid, nisi quod Omnipotens fieri velit ;

vel sinendo ut fiat, sicut mala ; vel ipse faciendo, ut bona.

Quae ideo voluntates Dei dicuntur,

quia sinit, Deus autem mala fieri sinit, volens de illis educere bonum.

Operatur autem bona, sicut quae vult esse.

 

 

An voluntas Dei compleatur semper.

 

Sed non videtur voluntas Dei compleri semper,

cum Aposto­lus dicat :

Deus vult omnes homines salvos fieri :

nec fiunt omnes salvi,

nolentes fa­cere unde salvantur.

 

Item

Dominus dicit, impiam civitatem compellans : 

Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos, et no­luisti ?

 quasi qua nolente, Dei volun­tas non sit expleta.

 

Verum illud Apostoli non sic est intelligendum,

quod

nullus sit hominum, nisi quem salvum fieri velit ;

sed quod nullus salvus fiat, nisi quem velit salvari.

Sic et illud intellige :

Illuminat Deus omnem hominem venientem in hunc mundum : 

non quia nullus hominum est qui non illuminetur,

sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur.

Illud autem Evangelii non sic intelligitur,

quasi tua voluntas meam voluntatem impedisset :

sed quia tot quot congregavi voluntate mea semper efficaci,

te nolente feci.

 

An Deus velit mala esse.

 

Quaeritur autem utrum Deus velit mala esse.

Quod quibusdam videtur, illud sic probantibus :

Deus aut vult mala fieri aut non fieri.

Si vult non fieri, non fiunt.

Nihil enim eius voluntati resistit ; fiunt autem.

Vult igitur mala fieri.

Aliter :

Omne quod bonum est, vult Deus.

At mala esse, bonum est.

 

Unde Augustinus :

Non solum bona, sed etiam ut sint mala, bonum est.

Nam nisi esset hoc bonum,

ut essent etiam ma­la, nullo modo esse sinerentur ab Omnipotenti bona.

Quibus alii respondent,

non esse sic dicendum : Deum velle fieri mala, vel velle non fieri,

sed tantum non velle fieri mala.

 

Si autem quod de Augustino proponunt,

scilicet mala fieri bonum esse,

dicunt bonum ibi pro utili positum,

qualiter etiam Hieronymus ait :

Malum Iudae bonum fuit bonis, quibus scilicet utilitas de illo pervenit salutis.

Deus enim bona de malis producit.

 

Unde Augustinus melius iudica­vit Deus de malis bona facere,

quam mala nulla esse permittere :

sic igitur mala esse bonum est,

hoc est, utile.

His tamen dumtaxat,

qui

secundum propositum vocati sunt sancti :

 

talibus enim,

ut ait

Apostolus,

omnia cooperantur in bonum,

 etiam mala ;

quae si eveniant,

in bonum pro­ficiunt,

quia humiliores post lapsum redeunt et cautiores existunt,

uti Petrus.

 

Mala etiam ab ini­quis illata, eis prosunt ad emendanda peccata, et exercendam servandamque iustitiam,

uti

Iob Dei manum, et Apostolus Satanae stimulum sensit,

et uterque profecit, quia malum bene portavit.

Deni­que non vult Deus mala fieri ;

quia si hoc est,

etiam Deus auctor malorum est,

cum eius voluntas sit auctoritas.

 

Unde Augustinus :

Illo auctore cum dici­tur,

illo volente dicitur.

Evangelista etiam profitens Deum auctorem bonorum ait :

Omnia per ipsum facta sunt.

Quod removens a malis addit,

sine ipso factum est nihil, hoc est, pecca­tum.

 Non autem dixit,

eo nolente, vel volente, vel invito,

sed sine ipso,

id est sine eius auctoritate.

 

Item :

Non est Deus causa,

qua homo sit de­terior,

quod esset si vellet mala fieri,

quibus homo deterior est.

At

bonorum causa tantum Deus est.