Distinctio V — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio V

DISTINCTIO V

 

 

An essentia divina recte dicatur genita aut genuisse. 

 

Consequenter quaeritur, an Pater genuerit divinam essentiam, an ipsa Filium, an essentia essentiam, nec ne ?

 

Quod Pater divinam essentiam genuerit,

videtur ex verbis Augustinus dicentis :

Deus cum Verbum genuit, id quod est ipse, genuit.

 

Item,

Deus Pater qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit,

hoc ad seipsum indicandum genuit,

quod est ipse qui genuit.

Ipse autem nihil aliud est, quam divina essentia,

quare videtur ipsam genuisse.

Caeterum praedicta sic intelligenda dicimus,

Pater, id quod est ipse genuit,

hoc est Filium,

qui est id quod Pater est, sed non is qui Pater.

Alius est enim Pater, alius Filius, sed non aliud.

 

 

Essentiam non esse genitam probat.

 

Porro quod Pater divinam essentiam non genuit,

triplici ratione probatur.

 

Prima,

si eam genuit,

sequitur quod relative dicitur ad eam.

Quod si est,

non indicat hoc nomen (divina essentia) substantiam.

Ait enim Augustinus :

Quod relative dicitur, substantiam non indicat.

Secunda,

quod si ipse genuit eam,

cum ipse sit divina essentia,

idem genuit seipsum quod esse non potest,

ut praedictum est.

Tertia,

quia si eam genuit,

non genitor geniti, sed genitum erit causa genitoris,

ut sit, et Deus sit,

quippe divina essentia Deus Pater, et est, et Deus est.

 

Similiter dicendum est,

quod neque divina essentia genuit Filium,

quia ad eum relative non dicitur.

 

Nec essentia genuit essentiam, praedicta scilicet ratione,

quia idem non generat seipsum.

Verum ei quod dicimus,

Augustinus contra ire videtur.

Dicit enim :

Sicuti de essentia, essentia : sic sapientia de sapientia.

Et alibi :

Christum Dei Filium verum Deum crede, ut divinitatem eius de natura Patris esse natam, non dubites.

Haec autem, et si qua similia, sic intelligenda noveris, sicuti de essentia, etc.,

hoc est, sicuti Filius essentia de Patris essentia est,

sic et Filius sapientia de Patre sapientia est.

Quod autem sic sane exponitur,

ex verbis conjice Augustini dicentis :

Ideo Christus dicitur virtus, et sapientia Dei, quia de Patre virtute et sapientia ipse quoque virtus et sapientia est.

 

Videtur etiam praedictis contrarium,

quod Hilarius ait :

Nihil nisi natum habet Filius.

At Filius habet etiam essentiam divinam (tota enim est in eo)

quare videtur, et ipsa nata esse.

Idem apertius dicit :

Non corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus, sed ex eo eiusdem generis, genitam naturam, naturaliter in se gignentem habuisse naturam.

Ecce his verbis manifeste dicit, Dei naturam genitam, et genuisse.

Sane ut idem dicit,

intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi.

Non enim sermoni res, sed rei est sermo subiectus.

Haec ergo verba sic fideliter accipi possunt.

Nihil habet Filius nisi natum,

hoc est, nihil habet Filius, secundum quod Deus,

nisi quod nascendo accepit.

 

Item,

praedicamus ex eo eiusdem generis naturam genitam, etc.,

hoc est, praedicamus Patrem qui est natura,

esse naturaliter in genito, id est in Filio a se genito,

qui est eadem natura qui Pater est.

Unde idem Hilarius :

Eamdem naturam habet genitus, quam ille qui genuit.

 

 

Quid sit, Pater de sua substantia Filim genuit.

 

Frequenter quoque occurrit legenti : Patrem de sua natura Filium genuisse.

Unde Augustinus :

Pater Deus, de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium Deum.

 

Item,

Augustinus super illud :

Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii Caritatis suae.

 

Quod dictum est, inquit, Filii caritatis suae, nihil aliud intelligitur, quam Filii sui dilectissimi, quod, Filii substantiae suae. Caritas quippe Patris, quae in natura eius est, nihil est aliud, quam ipsa natura, atque substantia : ac per hoc Filius caritatis eius, hoc est, qui de substantia eius est genitus.

Idem quoque ait :

Substantiam Dei genuisse Filium. Carnalibus, inquit, cogitationibus pleni, substantiam Dei de seipsa gignere Filium non putatis, nisi hoc patiatur, quod substantia carnis patitur, quando gignit.

 

Erratis non scientes Scripturas neque virtutem Dei.

His verbis plane videtur natura Dei vel substantia genuisse Filium.

Ne autem haec, et si qua similia, vasa mortis sint nobis,

sed vitae ad simplicitatis sensum, quae est amica veritatis,

huiusmodi semper reducenda monemus.

Sine praeiudicio itaque dicimus,

quae de natura, vel substantia dici videntur, ad personas esse referenda.

Quae sane non nomine personarum, sed naturae ipsius expresserunt auctores,

per hoc nobis insinuantes eiusdem naturae et substantiae,

et immutabiliter,

ut ait Hilarius,

ac individualiter tres esse personas.

Unde Augustinus in eodem :

Trinitas haec unius eiusdemque substantiae est.