Distinctio XVII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XVII

DISTINCTIO XVII

 

 

De invisibili Spiritus sancti mis­sione.

 

Qualiter Spiritus sanctus invisibiliter mit­tatur, dicendum est.

Ut autem id intelligibilius tra­datur,

quod Spiritus sanctus fraterna dilectio sit praemittamus.

Etenim sic esse Augustinus ita docet :

Nemo dicat : Quid diligam non novi, diligat fratrem, et diligat eamdem dilectionem ;

magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit.

Ecce iam potest notiorem habere Deum quam fratrem :

plane notiorem, quia praesentiorem, quia interiorem, quia certiorem.

Idipsum quoque aperius probat Augustinus exemplo Ioannis.

Ait enim Ioannes :

Diligamus nos invi­cem quia dilectio ex Deo est :

qui non diligit, non cognovit Deum, quia Deus dilectio est.

Ista contextio satis declarat aperte eamdem ipsam fraternam dilectionem, qua diligimus invicem,

non solum ex Deo, sed etiam Deum esse.

Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem.

Est ergo fraterna dilectio Deus.

 

 

Spiritum sanctum simpliciter dici caritatem.

 

Caeterum ne hoc putes per causam esse dictum,

velut Deus patientia mea.

Inquit Augustinus :

Dictum est Deo, tu patientia mea,

non utique ideo quod Dei substantia sit nostra patientia,

sed quia ab ipso nobis est.

Unde : Ab ipso est patien­tia nostra.

 Non autem sic dicturi su­mus caritatem, dictam esse Deum.

Nec enim di­citur : Deus charitas mea, aut tu es caritas mea,

sicut dicitur,

Deus spes meo, tu patientia mea.

Sed ita dictum est : Deus caritas est ; 

sicut dicitur, Deus spiritus est.

 

 

Caritatem proprie Deum Spiritum sanctum dici, non Patrem nec Filium.

 

Cum autem fraterna di­lectio sit Deus, nec Pater nec Filius,

sed tantum Spiritus sanctus, qui proprie dilectio vel caritas dicitur.

Quippe

si in donis Dei, nihil caritate maius est,

et nullum est maius donum Dei, quam Spiritus sanctus,

quid consequentius est,

quam ut ipse sit caritas, quae Deus est et ex Deo,

ut prae­tactum est.

Hoc qui non discernit, intellectum a Domino, non expositionem quaerat a nobis.

Non enim apertius quidquam dicere possumus.

 

 

Quomodo Spiritus sanctus mittatur, ut detur no­bis Deus.

 

Tunc ergo mitti et dari dicitur Spiritus sanctus,

cum ita in nobis est, ut faciat nos diligere Deum et proximum,

per quod manemus in Deo, et Deus in nobis.

Unde Augustinus :

Deus Spiri­tus sanctus qui procedit ex Deo, cum datus fuerit homini, accendit eum ad diligendum Deum et proxi­mum.

Est enim ipse dilectio,

 

per quam infunditur in cordibus nostris Deus caritas, per quam nos tota inhabitat Trinitas.

Quo circa rectissimo Spi­ritus sanctus cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei,

quod donum proprie, quid nisi caritas intelligendum est ?

His autem quae dicimus sic opponitur.

Caritas non habenti datur.

Si ergo Spiritus sanctus caritas est, etiam non habenti datur.

Sed quomodo datur non habenti, cum ipse, ut Deus, sit ubique ?

Sane

ubique est, et in omni creatura totus.

Sunt tamen multi qui eum non habent ;

non enim om­nes Spiritum sanctum habent ; in quibus est ipse.

Alioquin etiam et bruta Spiritum sanctum habe­rent, quod fidei pietas non admittit.

 

 

Augeaturne et minuatur caritas.

 

Item,

caritas augetur et minuitur, et ita mutabilis est,

quod ab­surde dicitur.

Cui respondentes dicimus hoc non simpliciter concedi debere,

sed cum hac adiectione, scilicet nobis,

vel in nobis, in quibus utique augetur vel minuitur caritas,

vel Spiritus sanctus,

velut

Deus in nobis, non utique in se exaltari potest.

Unde accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus.

Ubi dicit Cassiodorus,

quod

Deus non in se, sed in corde hominis grandescit.

Porro ut verius dicamus,

non in nobis caritas, sed nos augemur in ea.

Unde Augustinus :

Probet se unusquisque quantum in illo profecerit caritas,

vel potius quantum ipse in caritate profe­cerit.

Nam si caritas Deus est, nec proficit, nec deficit.

 

 

An fraterna caritas sit Deus.

 

Sane quidam concedentes,

quod Deus caritas est fraternam caritatem Deum esse negant :

scripturis Patrum abutentes,

quibus aliam esse caritatem, qua Deus nos diligit, et aliam qua nos diligimus eum, deli­rant.

Inquiunt enim, habet Augustinus :

Ca­ritas Dei dicta est diffundi in cordibus nostris,

non qua nos ipse diligit,

sed qua nos facit dilecto­res suos :

sicut Domini salus dicitur, qua salvat :

et fides Christi, qua nos fideles facit.

Quibus di­cendum est

Augustinum non sensisse his verbis aliam atque aliam Dei caritatem esse,

sed cum una ait, eademque diversas rationes, quibus in Scriptura Dei caritas appellatur, significasse.

Di­citur enim Dei caritas,

vel quia ea Deus nos dili­gat,

vel quia nos ea sui dilectores facit.

Est ergo praedictorum verborum sensus :

Caritas ibi, hoc est, in Apostolo dicta est caritas Dei.

Non secundum quod Deus nos ea diligat,

sed se­cundum quod nos ea sui dilectores faciat.

Ut autem ex tali sensu hoc dici posset,

per simile locu­tionis genus ostendit ut Domini salus, qua nos salvat, etc.

 

 

An sit alia atque alia caritas.

 

Item,

inqui­unt, habet Augustinus alibi :

Cum Ioannes commemorasset Dei dilectionem, non qua nos eum, sed qua ipse, inquit, dilexit nos.

Volentes per hoc aliam atque aliam asserere dilectionem.

Nos autem etiam haec ad superiorem redigentes sensum,

sic ea intelligenda esse dicimus :

Quasi commemora­vit dilectionem Dei Ioannes,

non secundum quod ea nos diligimus Deum, sed secundum quod ipse diligit nos.

 

 

Ratione probatur Spiritum sanctum non esse caritatem.

 

Item,

fortius urgentes dicunt :

Unde est dilectio, nisi et unde ipsa fides, id est a Spi­ritu sancto ?

Si vero ab ipso caritas est, et ipse ea est,

ergo et Spiritus sanctus a seipso est.

Nos au­tem fatemur Spiritum sanctum a seipso esse,

non simpliciter, quia tunc videtur dici sine principio esse.

Sed adiciendum est, nobis,

quibus scilicet seipsum dat Spiritus sanctus.

Quo sensu etiam verum est,

quod caritas a Spiritu sancto est.

 

 

Idem aliter probant.

 

Praeterea veritati adhuc contradicentes, dicunt :

Si spiritus sanctus caritas est,

ergo ipse motus animi et affectio est,

cum caritas haec sit.

Inquit enim Augustinus :

Caritatem voco motum animi, ad fruendum Deo et se ac proximo, propter ipsum Deum.

Item,

ubi dicitur :

Nihil poterit nos separare a caritate Dei

Caritas Dei, inquit, hic dicta est virtus quae animi nostri rectissima affectio est.

Ad quod dicimus,

hoc dici non proprietate essentiae, sed ratione efficientiae.

Sicut enim dicitur :

Deus spes nostra et patientia,

non quia ea sit, sed facit,

ita et caritas dicitur esse motus sive affectio animi ;

quia per eam movetur, et afficitur animus ad diligen­dum Deum.

Quamobrem frigida, ieiunaque ca­lumnia inimicorum veri repulsa,

libere confitemur caritatem Spiritum sanctum esse.

Irascantur ipsi quod Deus est et Dei donum,

per quod multa dona singulis quibusque propria dividuntur.