Distinctio XXX — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXX
De his quae proprie temporaliter de Deo dicuntur.
Sunt etiam quaedam nomina,
quae ex tempore Deo conveniunt,
et relative de Deo dicuntur,
Unde Augustinus :
Alioquin cogimur creaturam sempiternam dicere,
quia ille sempiterne non dominaretur,
nisi etiam ista sempiterne famularetur.
Sicut autem non potest esse servus, nisi habeat dominum,
sic nec dominus, nisi habeat servum.
Haec autem de Deo
quod non in ipso,
sed in creatura tantum est.
Et ideo sine mutatione sui, haec dicitur Deus,
quod in minori apparet.
Nummus enim cum dicitur pretium, relative dicitur,
nec tamen mutatus est cum coepit esse pretium,
neque cum dicitur pignus, et huiusmodi.
Si ergo in his minimis haec ita se habent,
multo fortius de illa incommutabili substantia Dei credendum est,
quod aliquid ex tempore dicatur, nihil tamen mutata.
Appellatio itaque qua creatura ad Creatorem refertur,
relationem in ipsa creatura ponit.
Qua vero Creator ad creaturam refertur,
relativa tantum appellatio est, nullam proprietatem in Deo notans.
ex tempore.
Sic Spiritus sanctus datus, vel donatus dicitur, ex tempore relative.
An Spiritus sanctus dicatur relative ad seipsum.
Si autem quaeritur au Spiritus sanctus ad semetipsum relative dicatur,
quia Augustinus ait,
quod datur, refertur ad illum qui dat, et ad illum cui datur,
et Spiritus sanctus dat seipsum.
Respondemus Spiritum sanctum ad se non referri,
quia dans, Trinitas est, cui datur, creatura.
Vel nullum inconveniens esse dicimus,
ei hic ad seipsum referri dicatur,
quia dati vel donati appellatio, quantum ad dantem,
nullam notat proprietatem,
sed quantum ad recipientem dumtaxat.
Quod, si quantum ad dantem proprietatem notaret, tunc non posset ad seipsum referri.
Etenim sic a seipso diceretur diversus.
Quod non faceret appellatio sola, sed proprietas.
