Distinctio XLIV — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XLIV
An possit Deus facere meliora quam facit.
Dicunt etiam illi Deum non posse meliora facere quam ea quae facit.
In quo abutuntur eo
quod Augustinus dicit :
Deus, quem genuit, debuit generare aequalem.
Si enim voluit et non potuit, infirmus est.
Si potuit et noluit, invidus est.
Sane benedixit,
quia cum de substantia sua generaret,
neque meliorem se, neque minus bonum generare potuit.
Alia vero quae aliunde facit,
meliora facere potuit, et minus bona.
Unde Augustinus :
Talem potuit Deus hominem fecisse,
quod nec peccare posset, nec vellet ;
quod si esset,
quis dubitet eum meliorem fuisse ?
Denique si quaeritur
an alio modo vel meliori possit Deus meliora facere quam faciat,
dicimus,
si modus referatur ad Deum,
quasi alia, vel meliori sapientia, facere possit,
negandum.
Si vero ad creata ipsa referatur,
quasi alia vel meliora facere possit,
concedendum utique,
sicut praedictum est.
Unde Augustinus :
Fuerat alius modus nostrae liberationis possibilis Deo,
sed nullus nostrae miseriae sanandae convenientior.
An Deus nunc potest quidquid potuit olim.
Praeterea quaeritur utrum modo possit quidquid olim potuit.
Quod non videtur, quia potuit olim mori et resurgere, quod modo non potest.
Ubi dicendum est,
quod supra de scientia diximus :
scilicet, quod modo potest olim mortuus esse et resurrexisse ;
cogunt enim tempora mutata mutare sermonem, eodem penitus remanente sensu.
Fatemur igitur
Deum semper posse quidquid semel potuit,
hoc est,
omnem habere potentiam, quam semel habuit :
non tamen semper posse facere, quod aliquando potuit.
Sicut omnem habet scientiam et voluntatem, quam unquam habuit,
non tamen omnia scit modo esse et vult,
quae olim scivit esse et voluit.
