Distinctio XLVIII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XLVIII
Postremo admonendi sumus,
quod aliquando bona est voluntas hominis nolentis id fieri quod Deus vult, fine tamen pietatis.
Unde Augustinus loquens de Apostolo ait :
Bonae apparebant voluntates piorum fidelium,
qui nolebant apostolum Paulum Ierusalem pergere,
ne ibi mala quae Agabus propheta praedixerat pateretur,
et tamen Deus hoc illum pati volebat.
hoc est, utique propter finem impietatis :
velut idem voluerunt Iudaei quod Deus,
scilicet Christum occidi.
Dei tamen in hoc fuit bona voluntas, quia hoc pie volebat ;
illorum vero mala, quia impie.
Notandum autem est hic,
quod tantum volebat Deus Christum occidi a Iudaeis ;
non autem quod Iudaei occiderent eum,
sicut Christus voluit quod praedixerat impleri a Petro :
non autem voluit Petrum implere illud,
alioquin voluisset se Petrum negare.
Illud etiam non indistincte intelligendum est,
scilicet voluit Deus occidi Christum a Iudaeis,
id est mortem a Iudaeis illatam eum pati,
verum est ;
si autem
hoc est, ut Iudaei occiderent eum,
falsum est.
Vel ut melius videtur,
dicendum est Deum voluisse Dominum occidi, et non ab aliquo, vel ab aliquibus,
licet sine illis hoc fieri sit impossibile.
Sicut vult aliquem poenitere, nec vult illum omnino peccasse,
tametsi hoc sine illo esse non possit.
Si autem quaeritur utrum sanctis placere debuit Christum pati,
dicimus utique, respectu liberationis hominis :
sed nequaquam respectu sui cruciatus.
Quem etiam quidam eorum abhorrescens, pietate non ambiguitate,
quasi dubitando quaesivit :
Item,
quaeritur si passio sanctorum martyrum nobis placere debeat.
Et dicimus, utique, respectu coronae percipiendae sibi paratae.
Eamdem tamen nolle digne possumus,
qui eos declinare passionem, et effugere manus iniquorum compassione pietatis optamus.
Pie ergo velle atque nolle possumus sanctorum passiones.
Unde pium est flere Martinum, et pium est gaudere Martinum.
Omnis igitur illa bona voluntas est,
quae ad rectum finem dirigitur,
qui dumtaxat ex zelo Dei,
secundum scientiam pensandus est.
FINIS LIBRI DE TRINIATE,
QUI EST SENTENTIARUM BANDINI PRIMUS.
