Distinctio XVI — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

 

Filius quatenus est homo, Patre et Spiritu sancto et seipso est minor.

 

Denique secun­dum quod factus est homo, Filius minor et Patre.

Ipse enim dicit : Pater maior me est.

Quod propter formam servi Veritas dicit, secundum quam etiam minor Spiritu sancto, et seipso dici­tur.

Unde Augustinus :

Non sic accepit for­mam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat aequalis Patri.

In forma ergo Dei, unigenitus Patris aequalis est Patri : in forma vero servi, etiam se minor,

id est

Dei Filius aequalis est Patri, secun­dum formam in qua est :

secundum formam vero, quam accepit, non modo Patre, sed et Spiritu san­cto, imo etiam se minor inventus est.

Nec hoc tan­tum,

sed etiam ab angelis paulo minus minoratus est.

 

 

Quod Pater maior sit Filio, nec tamen Filius mi­nor Patre.

 

Hilarius autem secundum etiam formam Dei,

propter generationis auctoritatem, Pa­trem esse maiorem Filio, nec tamen Filium minorem patre,

dicere videtur his verbis.

Maior est utique Pater Filio, auctoritate donantis,

cui tantum donat esse, quantus est ipse :

cui innascibilitatis esse imaginem, sacramento nativitatis impartit,

quem ex se in forma sua generat.

Maior itaque donans est, sed minor iam non est, cui unum esse donatur.

Ait enim : Ego et pater unum sumus.

Vide, lector, sane Hilarii verba, quae ubicumque occurrerint,

diligenter nota, pieque intellige.

 

 

Duobus modis missus Spiritus sanctus visibiliter et invisibiliter.

Spiritus quoque sanctus vi­sibiliter et invisibiliter legitur missus.

Visibiliter enim missus est,

quando

facta est quaedam creaturae species ex tempore, in qua visibiliter ostendere­tur Spiritus sanctus : sive cum in Dominum ipsum corporali specie columbae descendit ; sive cum in die Pentecostes, factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisas sicut ignis, qui et insedit super unumquem­que illorum. Haec operatio visibiliter expressa et oculis oblata, mortalibus missio Spiritus sancti, dicta est visibilis.

 

 

Quare, cum Filius ex humana forma qua apparuit, minor Patre dicatur, non etiam Spiritus sanctus minor dicitur.

 

Sed quaeritur, si Filius inquantum est missus, factus minor est Patre,

cur ergo Spiri­tus sanctus non dicitur minor Patre,

cum et ipse creaturam assumpsit, in qua et apparuit ?

Quia aliter assumpsit Spiritus creaturam, in qua appa­ruit, aliter Filius ;

nam Filius accepit per unionem, Spiritus vero non.

 

Nec enim illam columbam vel illum flatum, vel illum ignem Spiritus sanctus beatificavit, sibique in unitatem personae conjunxit in aeternum,

 

sicut assumptus est Filius hominis :

in qua forma, ipsius Dei verbi persona praesentaretur,

non ut esset Verbum in carne, hoc est, in homine,

sed ut esset Verbum caro, id est, homo.

Caro enim posita est pro homine in eo quod ait : Verbum caro factum est.

 

Ideoque nusquam scriptum

quod Deus Pater maior sit Spiritu sancto, et Spi­ritus sanctus minor Patre.