Distinctio XXXIII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

 

 

An proprietates personarum sint ipsae personae vel Deus.

Quod proprietates sint personae.

 

Denique fideliter firmiterque tenendum est pro­prietates,

de quibus hactenus disseruimus, in per­sonis esse,

pro eo quod scriptum est :

In personis proprietas, et in essentia unitas.

Et ipsas personas esse, alioquin multiplicitas esset in Deo.

Plane quidquid Deus ab aeterno habet,

Deum esse,

manifesta veritate probatum supra reliquimus, exce­ptis relativis.

Proinde personas proprietatibus di­stingui,

et ipsas esse personas,

sic aperte Hieronymus dicit :

Sabellii haeresim declinantes, tres per­sonas expressas sub proprietate distinguimus.

Non enim nomina tantum, sed et nominum proprietates, hoc est, personas confitemur.

Sunt tamen qui mente sacrilega et voce infausta hoc negare non trepi­dant :

blasphemius aliquid addentes,

scilicet pro­prietates utique in personis esse,

sed non intrinse­cus, imo etiam extrinsecus affixas.

Quod ridiculum de insania praesumptionis eorum erumpere non dubitamus.

Denique quod somniant, ita probare contendunt.

Si proprietates, inquiunt, personae sunt,

non eis personae differunt.

Contra quod dicimus,

quia etiam seipsis personae differre dicuntur.

Unde Hieronymus de his tribus loquens dicit :

Substantia unum sunt, personis autem ac nominibus distin­guuntur.

 

Sunt etiam divina essentia ipsae proprie­tates.

Unde Hilarius de una earum ait :

Nativitas non potest non esse ea natura, unde nascatur Filius,

non tamen divina essentia,

sed solis proprie­tatibus personae differunt.

Quod quidem vere dicitur,

sed qualiter hoc sit,

nec attingitur nec tenetur.

Verborum enim significantiam rei ipsius natura consumit.

Insurgunt etiam veritatis aemuli et dicunt :

Si pa­ternitas et filiatio in divina essentia sunt, eadem res igitur Pater est et Filius :

et sic ipsa eadem res et generat et generatur.

Quod haeretice dici plusquam manifestum est.

Sed qui hoc dicunt,

supra etiam moniti esse debent, proprietates, non naturas, sed tantum personas determinare.

Quod semel dictum etiam hic iterare non piget, quo saepius versando, familiarius innotescat.

Characteristica ergo, inquit Ioannes, idiomata sunt,

hoc est, determinative proprietates hypostaseos, et non naturae.

Sed, in­quiunt, quomodo in essentia sunt proprietates, et eam non determinant,

cum in personis ita sint, quod eas determinent ?

Dicimus autem firmiter ita esse tenendum,

sed qualiter hoc sit,

non confunda­mur, nescire fateri cum Hilario etiam dicente :

Ego nescio, non requiro, sed consolabor me tamen :

archangeli nesciunt, angeli non audierunt, saecula non tenent,

Propheta non sensit, Apostolus non quaesivit, Filius ipse non edidit.

Cesset ergo dolor querelarum.