Distinctio X — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO X
De personali processione Spiritus sancti.
Nunc de Spiritu sancto, ipso donante disseramus.
Spiritus sanctus itaque est amor, vel dilectio Patris et Filii,
quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligitur, genitoremque suum diligit,
suntque non participatione, sed essentia sua ;
neque dono superioris alicuius, sed suo proprio,
servantes unitatem spiritus in vinculo pacis.
Non est enim tantum Patris vel Filii, sed amborum spiritus.
Et ideo communem qua invicem diligunt, nobis insinuant caritatem.
Spiritus sanctus proprie appellatur caritas.
Tota Trinitas est caritas.
Appellatur autem proprie caritas :
quippe cum ipse sit,
quo
Pater et Filius invicem diligunt, ineffabilem communionem demonstrat amborum.
Quid ergo convenientius, quam ut ille proprie dicatur caritas,
qui spiritus est communis ambobus ?
Non hoc tamen sic dicimus,
ut Patrem et Filium caritatem esse negemus.
Sicut enim unicum Dei Verbum proprie dicitur sapientia,
cum sit communiter, et Spiritus sanctus et Pater ipsa sapientia,
ita Spiritus sanctus proprie caritas nuncupatur,
cum sit Pater et Filius communiter caritas.
Verbum autem dictum est sapientia, ore Apostoli dicentis :
Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam.
Item,
Spiritus sanctus dicitur caritas in epistola Ioannis,
inquit enim :
quod de Spiritu sancto proprie accipi Augustinus manifeste probat.
Tertia persona proprie dicitur Spiritus sanctus.
Praeterea et ipse proprie Spiritus sanctus dicitur.
Licet enim Pater et Filius sint, Spiritus et uterque sanctus, non tamen frustra, et ipse proprie dicitur Spiritus sanctus.
Qui enim est communis ambobus, ipso merito vocatur proprie, quod ambo communiter.
