Distinctio XXXII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXXII
Utrum Pater vel Filius per Spiritum sanctum diligat.
Quomodo intelligendum, Pater et Filius Spiritu sancto diligunt.
Ex his denique, cum etiam supra dictum sit :
videtur Pater et Filius Spiritus sanctus esse,
quia in Trinitate nihil est aliud esse, quam diligere.
Sed dicimus distinguendum esse
quod dicitur, Pater et Filius Spiritu sancto diligunt,
hoc est, per Spiritum sanctum,
bene dicitur ut supra Augustinus
per Spiritum sanctum, scilicet omnia esse connexa.
Si vero dicitur, Spiritu sancto,
hoc est, a Spiritu sancto diligunt, falso dicitur.
Sic enim auctoritas principii in Spiritu sancto poneretur.
Vel ut dicitur, Pater aequalis est Filio, per Filium, non utique a Filio.
Vel etiam diligere, non significare ibi esse dicimus,
sicut nec dilectio in Trinitate semper significat essentiam.
Ut ibi probat Augustinus : Deus est dilectio.
Relative quippe dici videtur,
quod genitus a gignente, Spiritu sancto diligitur.
Quod si absolute diceretur, Pater sive Filius diligit, vel diligens est Spiritu sancto,
tunc arbitror substantive diceretur.
Quod cum nunquam occurrat,
puto eo ipso praedictum sensum adiuvari.
Quod si ita sit, inanis est quaestio,
cum aliud in Trinitate sit, Patrem Spiritu sancto diligere, et Patrem Spiritu sancto Filium diligere.
Duae quaestiones.
Utrum Pater sit sapiens, sapientia genita.
Quaeritur utrum Pater sit sapiens, sapientia genita,
quod videtur ex eo
quod Apostolus dicit, Christum esse Dei virtutem et Dei sapientiam, hoc est, Patris.
Quod si ita est,
probatur consequenter Pater esse ea, quia hoc ibi est esse quod sapere.
Utrum Filius sit sapiens, sapientia genita.
Item,
quaeritur utrum Filius sit sapiens, sapientia genita,
quod concedendum esse videtur.
Alioquin enim non videtur sapiens seipso,
cum ipse sit solus sapientia genita.
Sane si conceditur, incurritur praedictum inconveniens.
Ad quod dicimus, neque Patrem, neque Filium, sapientia genita sapientem esse,
sed ingenita, quae tantum Pater est.
Unde Augustinus :
Est Deus Pater sapiens, ea quae ipse est sua sapientia,
et Filius sapientia Patris est sapiens de sapientia quae est Pater, de quo est genitus.
Sic etiam de intelligente et intelligentia dicendum est.
Quomodo Filius dicitur sapientia et virtus Dei Patris.
Porro Filius dicitur sapientia Patris et virtus,
non quia Pater per eum sapiat vel possit,
sed quia Filius sapientia et virtus est, de Patris sapientia et virtute :
ne autem per hoc plures sapientias dicere putemur,
unam tantum in Trinitate confitemur sapientiam,
sed quae non tantum uno modo dicitur.
Dicitur autem genita vel ingenita sapientia, nec est genita ingenita,
una tamen tantum sapientia.
Sicut unus Deus tantum est.
Dicitur et genitus et ingenitus, nec genitus est ingenitus.
Unus tantum idemque Deus.
An Filius sapiens sit seipso.
Item,
quaeritur an Filius sapiens sit seipso :
quod distinguimus :
si ergo dicitur seipso, id est a seipso, falso dicitur ;
vere autem dicitur seipso, hoc est, per seipsum.
Velut dicitur Filius agere non a se, sed per se.
Unde Hilarius :
et ita non a se, ut per se agat.
Denique dicens non a se agit,
auctoritatem principii ab eo removet.
Dum vero dicit per se agit,
unitatem naturae in eo confitetur.
