Distinctio III — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO III
Tribus modis per creaturam Creator nosci potuit.
hoc est, homino qui, dicente Apostolo, duobus iuvabatur
ut Deum invisibilem cognosceret,
natura scilicet rationali,
et operibus exterioribus, in quibus artificis aliquatenus relucet iudicium.
Ait enim Ambrosius :
Constat igitur super omnem creaturam illum esse qui eam fecit,
ac per hoc illum esse Deum,
humana mens cognoscere potuit.
Quem etiam cognoverunt philosophi omnia fecisse, et a nullo factum fuisse.
Videbant enim omnem substantiam corpus esse aut spiritum :
et hunc meliorem illo, sed longe meliorem qui utriusque Conditor est.
Illum igitur principium rerum esse, rectissime crediderunt :
qui factus non esset, et ex quo cuncta facta essent.
Quod vero veritas Dei per ea quae facta sunt cognoscitur pluribus modis,
pluraliter, invisibilia Dei, dicit Apostolus,
cum simplex tantum essentia sit, et una :
Ex perpetuitate namque creaturarum, aeternus ;
ex magnitudine, omnipotens ;
ex dispositione, sapiens ;
ex gubernatione, bonus, intelligitur conditor Deus.
Igitur per haec omnia, deitatis unitatem cognoscere potuit homo.
Quomodo Trinitas noscatur per creaturas.
Trinitatis etiam indicium vel vestigium haberi potuit, per ea quae facta sunt.
Ait enim Augustinus :
Ecce tale vestigium ineffabilis Trinitatis apparet in creaturis.
In ea namque summa origo, vel omnium rerum unitas est Pater.
Omnium rerum pulchritudo perfectissima, Filius.
Et beatissima delectatio, Spiritus sanctus.
Sic igitur per ea quae facta sunt in fide invisibilium adiuvamur.
Quomodo in anima sit imago Trinitatis.
In mente denique humana, quae divinitatis est imago,
plenius haec intelligi poterunt.
Etsi enim,
ut Augustinus ait,
amissa Dei participatione deformis sit mens humana,
imago tamen Dei eo ipso permanet, quo capax eius est,
eiusque particeps esse potest.
Quia meminit sui, intelligit se, diligit se :
hoc si cernimus, cernimus Trinitatem, nondum quidem Deum, sed imaginem Dei invenimus,
scilicet
Sic etiam de caeteris dicendum est.
Mens autem ipsa vel vita ad se dicitur.
Quomodo tria illa sint aequalia.
Proinde et aequalia sunt non solum singula singulis, sed et singula omnibus.
Memini enim me memoriam habere, intelligentiam et voluntatem ;
intelligo me intelligere, velle et meminisse ;
volo etiam me velle, et meminisse et intelligere.
Quomodo illa tria dicantur unum.
Sed quomodo haec dicuntur una mens,
cum potius mentis vires dicenda videantur ?
Ideo scilicet quia in ipsa mente substantialiter existunt.
Unde Augustinus :
ut dictum est.
Quae dissimilitudo sit creatae et increatae Trinitatis.
Cum autem per haec appareat trinitas creata increatae similis Trinitati,
in pluribus tamen dissimilis existit,
quod facile ostenditur si advertatur.
Ecce enim unus homo est, qui habet haec tria.
Non autem ipse est haec tria, ne haec tria sunt unus homo :
ibi vero unus Deus est tres personae : et tres personae, unus Deus.
Item,
hic est tantum una persona,
ibi autem tres personae sunt, Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Denique,
hic nullum horum trium est homo :
ibi vero quaelibet personarum plenus et perfectus est Deus.
Multum igitur mens nostra distat a Trinitate increata.
Per quod unitatem in Trinitate, et Trinitatem in unitate intelligere valet.
Intelligit enim unum tantum esse principium rerum,
quia si plura essent,
vel omnia essent insufficientia,
vel caetera praeter unum supervacanea essent.
Illud autem principium, non fatuum putavit,
unde sapientiam ibi esse intellexit, quam cum diligit,
etiam amore ibi esse recta ratione deprehendit.
Patet ergo quomodo mens nostra Deo ait similis,
qualiter etiam per eam deitatis unitas atque Trinitas homini potuit innotescere.
De Trinitatis unitate.
Firmum argumentum confirmandae Trinitatis.
Ergo secundum praedictorum significationem,
credamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse in natura,
et trinum in personis.
Ut enim Augustinus ait : Una est natura sive essentia Patris, et Filii et Spiritus sancti, non una persona.
Si enim sic esset una persona, sicut est una substantia Patris et Filii et Spiritus sancti, veraciter Trinitas non diceretur.
Item,
Trinitas quidem esset vera,
sed unus Deus Trinitas ipsa non esset,
si Pater et Filius et Spiritus sanctus sicut sunt personarum proprietate ab invicem distincti,
sic quoque essent naturarum diversitate discreti.
Teneamus igitur,
quod in ulla sancta Trinitate, unus est Pater, qui solus genuit Filium ;
et unus est Filius, qui solus est de Patre natus ;
et unus est Spiritus sanctus, qui solus ab utroque procedit.
Quod totum non potest una persona,
hoc est gignere se, et nasci de se, et procedere a se.
