Distinctio XXVI — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

 

Porro notandum haereticos

hoc nomine quod est (hypostasis)

ad simplices capiendos fuisse usos,

quia pro persona et essentia interdum dicebatur.

Ideo monente Hieronymo cum

non bonae suspicionis sit,

vel tacendum est contra haereticos,

vel

cum suis interpretationibus dicendum.

 

 

De personarum proprietatibus.

Quare dicantur proprietates.

Quare dicantur notiones.

Quare dicantur relationes.

 

Iam de proprietatibus personarum videamus, quae etiam notiones sive relationes plerumque dicuntur.

Ac prius de his agamus,

quae sunt generatio, nativitas et processio.

Quae etiam proprietates dicuntur,

quia secundum eas, propria personarum assignantur.

Unde Augustinus :

Proprium Patris est, quod unum Filium genuit.

Proprium Filii, quia de essentia Patris natus est.

Proprium quoque Spiritus sancti est, quia de Patre Filioque procedit ;

dicuntur etiam notiones,

quia per eas noscuntur, hoc est ab invicem personae distinguuntur.

Etiam eaedem relationes dicuntur,

quia eis ad invicem personae referuntur.

Quae quidem non sunt Deo accidentales,

sed in ipsis personis sunt ab aeterno immutabiliter.

Unde Augustinus :

Nihil in Deo secundum accidens dicitur,

nec tamen omne quod dicitur secundum substantiam, de Deo dicitur.

Dicitur enim ad aliquid ut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem ;

quod non est accidens, quia ille semper Pater est, et ille semper Filius.

Et quia Pater non dicitur Pater, nisi ex eo quod ei Filius est.

Et Filius non dicitur Filius, nisi eo quod habet Patrem,

non secundum substantiam haec dicuntur, sed ad invicem.

Denique Hilarius Patris et Filii assignans propria,

ita ait : Si semper Patri proprium est, quod semper Pater est,

necesse est semper Filio proprium esse, quod semper est Filius.

Item :

Nato Deo manifestum est proprium esse, quod Filius est.