Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio I

MAGISTRI BANDINI

 

SENTENTIARUM LIBER PRIMUS

 

 

DISTINCTIO I

 

Generalis Scripturae totius materia : res et signa.

Quid res, quid signum.

 

Circa res divinas studiosis compendium aliquod caelesti favore tradere

cupientes,

admonemur quam primum duo esse,

in quibus

praecipue doctrina Dei versatur, res scilicet et signa.

Ut enim Augustinus ait :

Omnis doctrina, vel rerum est, vel signorum.

 Dicuntur autem res,

quae ad aliquid significandum non adhibentur : signa vero, quorum usus in significando est :

velut utriusque legis sacramenta.

 

 

Rerum divisio. Divisionis usus.

Quid frui. Quibus fruendum.

Quibus utendum. Quid uti.

 

De his duobus, Deo scientiarum ferente opem, agere instituimus.

Ac

primum de rebus, postea de signis

disserunt.

De rebus Augustinus ait :

Rerum aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum est, aliae quae fruuntur et utuntur.

Rebus quibus fruendum est, beatificamur.

Illae autem sunt

Pater et Filius, et Spiritus sanctus. Eadem tamen Trinitas, summa quaedam res est.

 

Est autem frui, amore inhaerere alicui rei, propter seipsam.

 

Res vero quibus utendum est,

sunt quibus adminiculamur,

ut rebus beatificantibus inhaereamus ;

quae

sunt mundus, et in eo creata.

Quibus utendum est,

ut in his

invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur,

hoc est obtinendum, quo fruendum est.

Denique

res, quae fruuntur et utuntur, sancti angeli sunt, et nos quasi inter utrasque, medii constituti.

 

 

Sitne hominibus fruendum.

 

Sed quaeritur, utrum homines se invicem frui debeant ?

Ad quod Augustinus ita respondet : Si propter se homo diligendus est, fruimur eo, si propter aliud, utimur eo.

Ideo non videtur homo propter se diligendus,

quia in eo quod propter se diligitur, quo solo fruimur,

vita beata constituitur.

Cuius etiam spes hoc tempore nos consolatur.

In homine autem spes ponenda non est.

Ergo homine fruandum non est, nec seipso etiam.

Sed obicitur,

quod Apostolus ad Romanos ait :

Si vobis primum ex parte fruitus fuero.

Sane subaudiendum est (in Domino)

ut idem ad Philemonem dicit :

Ita frater, ego te fruar in Domino.

 

Denique cum homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris, ut Augustinus ait.

 

 

Fruaturne nobis Deus.

 

Item quaeritur,

utrum Deus fruatur nobis ?

Quod negat Augustinus,

quia bono nostro non eget.

Ait enim Propheta : Bonorum meorum non eges.

 

Non ergo fruitur nobis, sed utitur : alioqui si nec etiam utitur, quo modo nos diligat, non invenio.

Nos quoque invicem nobis utimur, sed aliter atque ille.

Ille enim utitur nobis, miserendo, ut se perfruamur :

nos vero invicem utimur, cooperandi, ut illo perfruamur.

 

 

Sitne virtutibus fruendum.

 

Nec virtutibus etiam fruendum est,

quia quo fruimur, propter se tantum, ut dictum est, amamus :

virtutes autem propter beatitudinem, non propter se amamus.

Unde Augustinus :

virtutes forte quas propter solam beatitudinem amamus, sic persuadere nobis audent, ut ipsam beatitudinem non amemus. Quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus, quando illam, propter quam solam istas amamus, non amamus.

 At huic obicitur

quoad ait Ambrosius in Epistola ad Galatas :

Haec scilicet opera non nominat Apostolus virtutes, sed fructus, quia propter se petenda sunt.

Quod

si est, ergo propter se amanda sunt,

non propter solam beatitudinem.

Porro sciendum est virtutes etiam

propter se amandas esse, quia possessores suos pie ac sancte delectant, nec in aliquo contristant ; 

verum hic non est sistendum, sed

per eas,

sicut per quaedam adminicula, ulterius progredimur,

appentendo quiddam, in quo solo consecuto, finis gaudii et delectationis, quod est beatum esse, proponitur.

Hoc autem est

summum et incommutabile bonum,

Deus Trinitas.

Atque ob hoc,

virtutes

propter solam beatitudinem

amandas,

dictum est.

Utendum ergo virtutibus est, et per eas, non eis, summo bono est fruendum.

Sic de voluntate cunctisque potentiis animae dicimus.

Ita est distinctio rerum,

ut praetactum est.

 

Primum igitur ipso de quo loquimur adiuvante,

de illis quibus fruendum est,

agamus :

scilicet, de sacrosancta atque individua Trinitate.
Section 1 of 48
Next section