Distinctio XXXVI — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XXXVI
Periocha
Quomodo coniugium impediat servum esse, quotoque
Cuique anno liceat foedus inire thori.
Mulier libera servum ducere potest, similiter et vir ingenuus anciliam. Quod si libero de servitute alterius constitit, ratum erit matrimonium : sin autem deceptus est, dimittere potest iunctam sibi personam, postquam scire incipit. Potest et esse coniugium inter virum et mulierem, si ambo servilis sint conditionis, dummodo voluntas dominorum utriusque accesserit : imo secundum quosdam, dominis etiam dissentientibus. At si coniunx liber servum se fecerit praeter coniugis suae consensum, per hoc nec separabuntur, nec ipsa serva efficitur. Matrimonium etiain contrahi non potest, nisi masculus decimumquartum habeat annum, et puella duodecimum, alias separari possunt, quamvis et consensu parentum hoc factum sit. Iuncti vero praecedenter, si post discretionis annos voluerint simul manere, possunt : ante septennium tamen neque sponsalia contrahi possunt, cum contrahentes saltem intelligere habeant, quid agatur.
