Distinctio XXX — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

Periocha.

Sunt duo, quae dicant dissolvere foedera lecti,

Sunt errata duo, quae temerare negent.

 

Matrimonium error dissoluit, non quidem omnis, sed qui conditionis est servilis aut personae : non autem ille qui est qualitatis, ut probitatis aut pulchritudinis aut fortunae scilicet divinarum. De consensu autem in matrimonium, Mariae et Ioseph sentiendum, quod virgo proposuit servare virginitatem, nisi deus aliter revelaret, et sine voto expresso, in societatem maritalem seu coniugalem consensit ex consilio familiari spiritus sancti. Postea vero una cum Ioseph votum expressit, fuitque inter eos coniugum perfectum sanctitate, licet non ira significatione, quia sine copula carnalis. Sunt autem multae causae, cur matrimonium communiter contrahatur. Quaedam principales, ut prolis procreatio, et fornicationis vitatio. Quaedam etiam sunt minus honestae, ut divitiae et pulchritudo. Et aliae honestae, ut pax et reconciliatio. Neque tamen dictae causae minus honestiae, matrimonium impediunt, ut quidam volebant, eo quod malitia contrahentis sacramentum non maculat. Fuerunt autem et causae speciales contractus inter virginem et Ioseph, ut scilicet virgo solatium haberet et sustentamentum, partus autem virgineus diabolo celaret, et Ioseph testis esset castitatis coniugis suae.