Distinctio XLII — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XLII

DISTINCTIO XLII

 

Periocha

Non tam saepe vetat nubentem agnatio carnis,

Mystica quin multo saepius illud agat.

 

Inter ea quae matrimonium impediunt, est etiam spiritualis cognatio seu propinquitas, quae scilicet est inter compatrem pueri carnalem et commatrem spiritualem, et inter eos quorum unus alterum de sacro fonte levavit, aut in cathechizatione vel confirmatione tenuit, ac etiam inter filios carnales, et spirituales eiusdem hominis. Haec ergo matrimonium impedit : et si tales fuerint iuncti, separandi sunt. Si tamen post legitimum matrimonium aliquis ut ab uxore separari posset, filium suum levaret vel baptizaret, per hoc separandus non est, sed poenitentiam agat Auctoritates vero quae eum separandum dicunt, intelligendae sunt de his qui filios suos levant ante contractum coniugium vel solum ad terrorem loquuntur. Filii quoque alicuius naturalis et spiritualis matrimonio iungi non possunt, sive ante vel post cognationem spiritualem nati sint, et hoc quo ad eos, per quos ad compaternitatem deventum est, de aliis secus. Neque vero uxoris suae commatrem aliquis post eius morte ducere potest. Nec vir et uxor puerum simul levare debent. Per hoc autem bigamia vel trigamia dannanda non est, quamvis a sacerdotio prohibeat.