Distinctio XXXIII — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XXXIII

 DISTINCTIO XXXIII

 

Periocha

Cura sacrae sobolis, non execranda libido,

Patribus uxores suasit habere duas.

 

A mundi quidem exordio, unus unam habuit uxorem, quod et observatum esset, si primi parentes non cecidissent. Nam inter filios eorum et filias, unus uni coniungebatur, cum nec aliae essent mulieres. Lamech vero primus legitur duas habuisse uxores, et quidem reprehensibiliter quia carnaliter. Quia tamen processu temporis omnes pene ad idola declinabant, divinitus consultum est, ut patres plures ducerent, ne Dei cultus et notitia ex eorum paucitate deficeret, Unde et maledicta in lege sterilis habebatur. Hinc etiam non imparis meriti estimatur castisas coniugalis Abrahae, castitati virginali Ioannis, cum utraque Deo pro tempore militaverit. Nec patres fidem thori per hoc violarunt, quod Deo volente plures habebant uxores : qui a suis fidem servabant. Sub lege etiam de coniugio magis expressum fuit. In nova autem lege foecunditati virginitas praefertur, et sacerdotibus castitas indicitur, eo quod per totum mundum fides iam est publicata.