Distinctio XXXII — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

 

Periocha

Debita certa ligant socialis foedera lecti,

Quae pariter coniunx debet uterque sibi.

 

Quamvis aliis vir mulieri praeest sicut caput corpori, tamen in redditione debiti ius est eis aequale, adeo ut etiam si causa prolis mulier debitum, non poscat, vir ei reddere teneatur, et contra, et neuter etiam ad continendum, sui corporis potestatem habet, nisi de consensu communi. Attamen licet peccatum non fit debitum reddere, exigere tamen ultra generandi necessitatem, veniale est : moechari vero, criminale. Quod si vir uxori consentiat, ut Deo continentiae votum offerat, si tamen revocet priusquam mulier impleat, revocatum est : non autem, si iam fuerit impletum. Quamvis autem petenti debitum reddi debeat, sunt tamen dies in quibus hoc ipsum petere non licet, ut in textu. Quod autem Hieronymus aliter dicere videtur, de ecclesiae ministris accipiendum est. Sunt et tempora in quibus nuptiae celebrari non debent, ut a septuagesima usque ad octavam paschae, et tribus septimanis ante testum Ioannis, secundum Magistrum. Alias autem dicitur et diebus rogationum usque ad octavam pentecostes. Item ab adventu usque post Epiphaniam.