Distinctio XXXIX — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XXXIX
Periocha
Nulla tenent illos valido connubia nexu,
Quos retinet dispar religionis amor.
A personis diversarum religionum, ut Christiano et homine Iudaicae superstitionis, etc. matrimonium simul contrahi non potest, cum dispar cultus faciat personas ad contrahendum illegitimas. Nec est contra hoc Apostolus, qui scilicet de his loquitur, qui dum contraxerant, ambo fuerunt infideles. Quamvis autem dimittere possit fidelis infidelem etiam cohabitare volentem, suadet tamen Apostolus ipse, quod si de infidelibus coniugibus unus ad fidem convertatur, et alter cum eo habitare citra iniuriam consentiat crearoris, ut ipsum tum non dimittat : quia forte per eum similiter convertetur. Potest autem de coniunx coniugem propter alias concupiscentias, quae animam a Deo aberrare faciunt, dimittere. Quia si infidelis sua sponte discedat, aliam ducere fidelis potest, nec sequi eam tenetur, cum ambo infideles existentes iunctio fuerint. Si ambo iuncti fuerunt fideles, sed unus infidelis fiat, alter eam dimittere potest : sed aliam, illa vivente ducere non potest. Ratum est enim coniugium fidelium, non autem infidelium, quia solvi potest, nec habet illud triplex bonum, quod matrimonii actum a peccato excusat : nec meretur praemium, quia ex fide non est.
