Distinctio XLVII — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XLVII
Periocha
UItima prudenti dabitur sententia Christo,
Quam confirmabit candida turba patrum.
An vocaliter vel mentaliter tantum iudicit extremi sententia proferenda sit, non est usquequaque per scripturas explicatum. Cum Christo tamen perfecti secundum scripturas certo iudicabunt. Quod quidem per sedes duodecim quas ipse dicit, significatur. Erunt autem in iudicio ordines quatuor. Nam aliqui iudicabuntur et peribunt, ut impii Christiani : alii vero tunc peribunt, sed non iudicabuntur, ut infideles : alii autem iudicabuntur et salvabuntur, decedentes scilicet in poenitentia : alii quoque sine iudicio tunc salvabuntur, ut perfecti in hac vita. Congregabuntur autem iudicandi ad iudicium angelico ministerio, purgatione mundi per conflagrationem ignis iam completa. Et electi quidem in aëre, reprobi autem erunt in terra. Sicque finaliter ultima a iudice proferetur sententia. An vero reprobi post iudicium a daemonibus puniendi sint, an non, diversimode loquuntur diversi : negativa tamen probabilior videtur.
