Distinctio XVIII — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

Periocha

Donat presbytero binas ecclesia claves,

Ut bene discernat, iudicet utque bene.

 

Claves quibus regnum caeloris indignis clauditur, et dignis a peritur, non corporales sunt, sed spirituales, discernendi videlicet scientia, et potestas iudicandi, a qua scilicet ecclesiasticus iudex dignos habet recipere, et indignos excludere a regno Dei, id est ecclesia et sacramentorum perceptione. Unde et hoc non haereticis praecisis, sed ecclesiae ministris competit. Clavium igitur usus consistit in discernendo ligandos et solvendo, et illa exequendo. Quamvis autem magis probabiliter solus deus dicitur animam a peccato suscitare, et poenam relaxare, et animam a macula purgare, quia solus charitatem infundit, qua haec fiunt : tamen et sacerdos dicitur peccatum dimittere, et peccatorem solvere : quia haec facta vel non facta ostendit et manifestat. Etsi enim apud Deum aliquis solutus est, non tamen in facie ecclesiae talis habetur, nisi per sacerdotis iudicium. Ligare etiam sacerdos dicitur, dum poenitentiae satisfactionem imponit. Solvere autem dicitur aliquid de eadem remittendo, et communionem decernendo. Item et ligare dicitur, contumacem excommunicando, et solvere poenitentem reconciliando. Per quam excommunicationem gratia et Dei protectio homini subtrahitur, et excommunicatus sibi ipsi relinquit, et diabolo potestas in ipsum datur, nec orationes ecclesiae prodesse ipsi putantur. Sunt autem haec omnia intelligenda, dum adsit discretio, et clave non errante. Macula autem de qua dictum est supra, est dissimilitudo et elongatio. Tenebrae autem interiores stant in gratiae ablatione naturaliumque debilitate, quae fiunt per peccatum, a quibus omnibus homo per poenitentiam purgatur. In qua sacerdos vires habet medici, qui quidem viventes curat, at mortuos non suscitat, id quod solius dei munus est.