Distinctio XXIII — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XXIII
Periocha
Hinc decessurus, perfunditur unguine sacro,
Ut valeat superas fortis adire domos.
Unctio extrema sacramentum est exeuntium de hac vita, et fit oleo per episcopum consecrato. Nempe inter tres unctiones quibus utitur ecclesia scilicet charismatis et cathecumenorum, est illa tertia : quae dicitur oleum infirmorum. Quod quidem sacramentum institutum est, ad peccatorum remissionem Si corporalis alleviationem infirmitatis. Quae tamen non semper sequitur, cum hoc nec homini semper expediat. In quod etiam ipsa exterior unctio, est sacramentum tantum : res vero ipsius, est interior peccatorum remissio et virtutum ampliatio. Quod etiam sacramentum ex contemptu vel negligentia omittere nullus debet, nec etiam reiterare, nisi et morbus redeat : ac per hoc est quidem reiterabile quo ad suscipientem tamen quo ad materiae identitatem.
