Distinctio X — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio X

DISTINCTIO X

 

Periocha

Sub specie panis sanstissima membra teguntur,

Et mutata sacro vina cruore madent.

 

Insana est et execranda haeresis, quae quidam iuxta sui obtusitatem in sacramento altaris dicunt, verum Christi corpus realiter non contineri, sed tantum repraesentative, frustra innitentes ei, quod dominus dicit : Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam. Et, Pauperes semper habebitis, etc. Quorum primo dicit corpus suum non discerptum per partes comedendum, altero autem non visibiliter sumendum. Hi autem non advertunt alia quae dominus de huius veritate sacramenti dicit : Caro mea vere est cibus : et, hoc est corpus meum, etc. Vere igitur et realiter corpus eius verum in sacramento continetur, invisibiliter tamen, et sub speciebus panis et vini occultatum. Et qui auctor est muneris, ipse est testis veritatis. Quod multis exemplis et auctoribus in textu ostenditur.