Distinctio XX — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

Periocha

In seros dilata dies confessio prodest

Ultima rara tamen corrigit hora scelus

 

Poenitentiae tempus quidem conceditur peccatori usque ad extremum praesentis vitae terminum, sed est periculosum usque eo eadem differre, propterea quod non ex timore servili, sed amore fieri debet ipsa poenitentia. Hinc et Augustinus seram quodam modo desperare videtur poenitentiam. Difficile enim est in ultimo statu vere poenitere propter multa impedimenta tunc occurrentia, mundum, scilicet filios et uxorem, mortisque dolorem et similia. Possibile autem est, et tunc hominem veraciter poenitere : sed sine condigna satisfactione hinc discedens, accerbissimam purgatorii poenam se passurum, certum habeat, nisi ob vehementiorem contritionem in hac vita ea remittatur. Denique et alii qui etiam maturem poenitentes, satisfactionem in hac vita non expleverint, in purgatorio persolvant. Unde per eleemosynas et amicorum orationes poenitentiae eorum pondus est relevandum. Neque morientibus poenitentia imponenda est, sed significanda duntaxat, quam peragant, si convalescant. Neque alicui morienti ac reconciliationem petenti, ea deneganda est, quam etiam si tunc petere non possit, et pruis eam appetierit, sufficit. Hinc et a publico crimine sacerdos simplex in casu mortis, episcopo absente absolvere potest : quod tamen alias eo inconsulto, facere non debet, sicut nec virgines consecrare. Denique si moriens sacerdotem petat, nec habere possit, oblatio ipsius non venit respuenda.