Distinctio L — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO L
Periocha
Non poterunt, erit hircus ubi disiectus ab agno,
Vel bene velle mali, vel male velle boni.
In damnatis mala quidem voluntas perseverat, ea tamen non est peccatum, sed magis peccati poena, eo quod sunt extra statum demeriti : sicuti et bonis in gloriam cedet, quod voluntatem habent in bono firmatam. In tenebris quoque exterioribus mali fore dicuntur, eo quod a visione Dei penitus sunt exclusi, tum ob voluntatis malitiam, tum etiam ex oblivione a gravitate poenarum inducta, hoc tamen plus erit post iudicium quam ante. Etsi autem curam aliquam de suis notis habeant, tamen quae in mundo aguntur, non agnoscunt. Qui et in locis corporalibus ad poenam detineri possunt, ut de divite, Christo narrante, apparet, cuius tamen descriptio difficilis est intellectu. Vident autem se mutuo boni et mali usque ad iudicii diem, quamvis per magnum chaos divisi sunt. Postea vero, etsi boni malos visuri sunt, non tamen contra. Nec ad compassionem boni per hoc moventur propter perfectam eorum voluntatem. Neque vero per hoc gloria eorum minuitur, sed interim augetur. Ad quam beatorum perennem gloriam perducere nos dignes is qui in solio sedet excelso, de quo Magister pertractans, a facie ipsius exorsus est, et per media procedens, ad pedes usque eodem duce feliciter pervenit.
EPITOMES LIBRI QUARTI FINIS
