Distinctio V — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO V
Periocha
Nil penitus resert, qui sit baptista, piorum
Constet verborum formula trita modo.
Aequae verus et sanctus baptismus a bonis datur, et a malis ministris, nec plus a bono, nec minus a malo confertur. Neque enim hominis munus est baptismus, sed dei, qui principaliter baptizat. Unde nec Petri nec Pauli baptismus dicitur, sed Christi, qui sibi baptizandi potestatem retinuit, ministerio aliis collato. De eis vero qui baptismum recipiunt, dicendum, quod haereticus vel schismaticus quamvis baptisinum recipiat, non tamen virtutem eius potest participare. Quod si ecclesiae se coniungat, non quidem reiterandus est baptismus, sed ipse in unitate catholica effectu ipsius consequetur. Addit etiam Magister, quod Christus auctoritatem sive potestatem baptizandi homini communicare potuit, si voluisset, sicut et potestatem creandi. Sed in his Magister a doctoribus communiter non tenetur.
