Distinctio XXV — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XXV
Periocha
Si datur oblato sacer ordo nomismate, dantem
Stringit, et emptorem poena Simonis atrox.
An ab haereticis tradi vel accipi possit ordinis sacramentum, diversae sunt auctorum sententiae, dicentibus quibusdam quod non, pro quo multas inducunt auctoritates, aliis oppositum asserentibus : quod et tenetur, si in forma Ecclesiae id tradant, quamvis hoc in sui faciant perniciem. Auctoritates autem quae oppositum dicere videntur, praetendentes quod sacramenta ab haereticis accepta, falsa sint et inania, etc. intelliguntur, quo ad effectum gratiae in de consequendum. Qui autem pro ordinum collatione aliquid dant vel accipiunt, simoniaci dicuntur, et utrique veniunt puniendi. Veruntamen qui ignoranter a simioniacis ordinantur, tolerari possunt : scienter autem ab eis ordinati, consecrarionem habent irritam. Est autem triplex simoniacae haeresis species, quo ad ordines. Quidam enim simoniaci, a simoniacis simoniace ordinantur : alii simoniaci simoniace, sed non a simoniacis : tertii vero non simoniaci, a simoniacis. Et hi tolerari possunt, dummodo ignoranter hoc fecerint. Quod etiam dicitur a simoniacis ordinatos damnandos, intelligitur nisi violenter ab eis quis ordines. Porro in subdiaconum ante annos quatuordecim non debet quis ordinari, in diaconum non ante vigintiquinque, in presbyterum autem non ante triginta. Quae tamen hodie modificata sunt, ut prebyter quis ordinetur vigesimumquintum habens seu agens annum.
