Distinctio VIII — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO VIII
Periocha
Contulit hinc abiens praecepta salubria Christus,
Corporis instituens mystica sacra sui.
Dminici corporis, et sanguinis sacramentum, per quod spiritualiter reficimur, graece eucharistia (hoc est bona gratia ) vocatur, propterea quod in hoc et gratiae et virtutis nobis confertur augmentum. Imo etiam sumitur ille, qui est fons et origo omnium gratiarum. Huius sacramenti in lege veteri figura erat manna, quod in deserto, post transitum maris rubri (per quae baptismus est figuratus) deus patribus pluit. Hoc a Christo institutum est in ultima coena, post esum agni paschalis, quando Christus praesentiam sui corporalem et visibilem discipulis erat subtracturus, nempe ut sic et memoriae discipulorum arctius infigetetur, et veteris legis sacramenta, inter quae agnus paschalis ex cellebat, per hoc morte sua terminari significaret. Est autem institutum sub certa verborum forma, ad quam sit conversio panis et vini in substantiam corporis et sanguinis ipsius, ita ut caetera quae praeterea dicuntur, tantum laudes quaedam Dei sint et orationes. Etsi vero post coenam institutum est hoc sacramentum, ut tamen a ieiunis sumatur, propter ipsius reverentiam rationabiliter ab ecclesia est ordinatum. Atque in hoc quidem tria est : considerare : scilicet sacrametum tantum, quod est species panis et vini : sacramentum et rem, quod est corpus Christi verum : et rem tantum, quod est mysticum corpus eiusdem Domini Iesu Christi.
