Distinctio XLV — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XLV

DISTINCTIO XLV

 

Periocha

Viventum preculas animis prodesse quibusdam

Si tamen hoc ipsum promeruere

 

Statim post mortem corporalem animae pro meritis vel demeritis in locis sibi deputatis praemia sua vel poenas accipiunt, quae tamen post iudicii diem augebuntur, corpore scilicet resumpto. Qui vero puniendi sunt, iuvari poterunt per ecclesiae suffragia, hi scilicet qui in praesenti vita, ut iuvarentur, meruerunt quilibet pro modo suo. Quamvis autem pompae funerales magis sint ad vivorum solatia, decentem tamen curam defunctis exhibere laudabile est. Quod si pro divite multa fiant suffragia, pro paupere vero pauca, vel tantum generalia, proderunt quidem caeteris paribus utrique in hoc pariter, quod non prosint diviti ad pleniorem liberationem, bene tamen ad celeriorem. Hi autem qui in sine mundi reperientur, et per ignem conflagrationis et sanctorum orationes purgabuntur. Orationes etiam nostras angeli deo, qui omnia praenovit, offerre dicuntur, quando quid agendum sit percipiunt. Quas quoque sancti cognoscunt, quantum ad eorum pertinet gaudium et nostrum auxilium.