Distinctio XLVIII — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XLVIII

DISTINCTIO XLVIII

 

Periocha

Sol et luna suos venienti iudice motus

Sistent, at neuter desinet esse tamen.

 

In forma quidem humana Christus tam bonis quam malis gloriosus in iudicio apparebit, sed virtute divinitatis iudicabit, secundum quod et auctoritates quae Christo iudicium attribuunt, sunt intelligendae. Neque sine patre et spiritu sancto iudicium exercebit. Erit autem laetitiae iustis illa apparitio, et terrori malis, qui nec unquam Christi videre poterunt divinitatem. Virtute etiam divinitatis ipse suscitabit mortuos, quod pro eo humanitati attribuitur, qui in hac resurrectionem nostram meruit, et est causa exemplaris ipsius. Cuius quidem iudicii locus erit in valle Iosaphat, et in aëre circumcirca. Tunc autem sol et luna a claritate iudicis obscurabuntur, et virtutes angelicae admiratione quadam movebuntur. Obscurabuntur autem et ante iudicium ad litteram, post iudicium vero clarius lucebunt. Et quidem quo ad motum, cessabunt : quo ad esse autem semper manebunt ad Dei gloriam, et universi decorem.