Distinctio XLI — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XLI
Periocha
Quod ius cognatos inhibet connectier una
Legitime, affines nectit idem minime.
Affinitas (quae et ipsa matrimonium impedit) est parentela, quae ad virum pertinet ex parte uxoris, et contra : eo quod vir et uxor eius, una caro dicuntur. Sic ergo vir et soror uxoris eius sunt in primo affinitatis gradu, filii vero uxoris in secundo gradu, et sic consequenter. Et illa olim impediebant usque ad septimum gradum : hodie vero tantum usque ad quartum gradum inclusive impedit, modificante haec ecclesia. Manet autem ipsa affinitas, etiam matrimonio transeunte, ita ut impediat contractus prohibitos aeque sicut prius, eo quod vir et mulier iuxta verbum Dei sunt duo in carne una. Unde et contra praedicta coniunctos ecclesia separat. Si tamen ignoranter coniuncti fuerunt, filii eorum legitimi reputantur. Notandum autem iuxta hoc, quod licet fornicatio sit omnis coitus extra coniugium, specialiter tamen est meretricum, viduarum, et concubinarum. Stuprum vero, est virginum defloratio illicita. Adulterium alieni thori violatio. Incoestus, consanguinearum vel affinium abusus. Raptus autem, violenta eductio puellae de domo patris, ut ea corrupta in uxorem habeatur, sive ipsi, sive parenti illa fiat violentia, quod quidem morte puni tur, nisi per confugium ad ecclesiam raptor evadat. Sunt quoque notanda quaedam nomina ad haec pertinentia, scilicet fratrissa, levir, ianitrix, et glos, quae quid significent, patet in textu.
