Distinctio III — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio III

DISTINCTIO III

 

Periocha

Peccati maculas pura detergit in unda

Baptismus, membris integer ipse illis.

 

Baptismus est ablutio corporis exterior, facta in aqua sub certa verborum forma praescripta. Nam accedente verbo ad elementum, fit sacramentum : sic in verbo et elemento baptismus consistit, quae scilicet sunt de eius substantia. Caetera vero ad ipsius decorem et solennitatem, instituta sunt, quae si etiam omittantur, non est minus verum et sanctum sacramentum. Quod vero apostolus in nomine Christi baptizasse in Actbus leguntur, dispensative fiebat ad tempus ad divulgationem nominis Christi in quod et tota trinitas intelligitur, scilicet et pater ungens, et filius unctus et spiritus sanctus per quem unctus est. Quamvis autem et in nomine unius personae, aliae intelligantur, quapropter praesertim et in mortis articulo una persona tantum expressa, quis baptizari posset, habita intentione baptizandi : tutius tamen est, omnibus expressis. Invocando autem trinitatem, non debet dici est in nominibus, nam tunc sacramenti forma mutaretur : sed in nomine, quia tota trinitas simul ibi operatur, quae et in Christi baptismo apparuit, quando scilicet Christus tactu mundissimae carnis suse vim regenerativam aquis contulit, ubi et ipsum instituit. Sub praedicta etiam forma Apostolos ante passionem Christi baptizasse intelligi potest, quamvis scriptum non sit. Est autem huius sacramenti materia, aqua pura, in qua et Christus baptizatus est,  et de qua Nicodemum is instruxit, quae et ex ipsius latere in cruce profluxit. Et hoc convenienter propter elementi communitatem, et locutionis significationem. Potest autem baptizandus ter vel semel aspergi secundum morem patriae, licet primum melius sit, Christi significans mortem et sepulturam, in qua et legalia terminata sunt. Causa vero institutionis baptismi, est hominis a peccato (quo infectus fuit) innovatio, quam baptismus habet ex dominica passione. Qui quident innovatio est rei illius sacramenti.