Distinctio XXXV — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XXXV
Periocha
Non moechae moechum, si vult, tamen absque viri spe
Vivo illo alterius, mittere iura sinunt.
Uxore vir dimittere potest propter adulterium, et hoc si ipse simili crimine pollutus non sit. Quod si uterque reus sit, neuter propter hoc alterum potest dimittere. Si vero propter adulterium unius separati fuerint, neuter alium ducere potest altero adhuc vivente, possunt autem invicem reconciliari. Quod si vir adulteram poenitentiam non agentem retinere vellet, in crimine sibi participare videres. Repulsam tamen etiam et pernitente reconciliare sibi poterit, nisi saepe recidivet. Nec potest aliquis uxorem ducere eam, quam prius per adulterium polluit, si ipsa machinata sit in mortem prioris mariti, et alter alteri, adhuc priore marito vivente, fidem deducendo dederit.
