Distinctio XXVIII — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

 

Periocha

Copula si fuerit verbo contracta futuro,

Nondum coniugii foedera certa manent.

 

Consensus de futuro, matrimonium non facit, etiam si iuramento firmatus fuerit, cum per huiusmodi iuramentum sit confirmatio, non de facto, sed fiendo. Hinc si alter contrahentium ad aliam copulam transierit, dissoluta est prima promissio. Lex autem quae aliud dicere videtur, intelligenda est, si verba de praesenti intervenerint, aut quod futurum sit matrimonium. Traditio autem parentum ipsius sponse, et sacerdotis benedictio, de sacramenti substantia non sunt, sed ad quandam ipsius pertinent solennitatem et honestatem. Sed consensus etiam occulte per verba de praesenti expressus, matrimonium in conscientia perficit, ut dictum est, quamvis in ecclesiae iudicio verba illa non cogant, cum testari non possint. Debet aut ille consensus esse in coniugalem societatem, quapropter mulier ex latere viri sumpta scribitur. Unde et inter fratrem et sororem cohabitantes matrimonium non est, fuit autem inter virginem et Ioseph.