Distinctio XXII — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XXII
Periocha
Hoc peccatori cruciatus acerbior instat,.
Crimina quo novit plura remissa sibi.
Per recidivum in peccatum per poenitentiam remissum, peccata priora redire dicuntur. Quod quidem quo modo vel quousque siat auctores diversimode, seu sub duplici modo loquuntur, dicentibus quibusdam ea ipsa redire, nec tamen ea per hoc bis puniri, ut apparet, cum peccator pro eis non condigne poenituisse videtur et ingratus quoque existit recidivando. Aliis vero dicentibus quod redeant, quantum ad poenam, per modum circunstanstiae aggravantis peccata iterum commissa. Quod quamvis Magister sub dubio relinquat recentioribus tamen ultimum hoc magis placet. Est autem in actione poenitentiae (secundum quosdam) sacramentum id quod sit exterius : res vero ipsius, est contritio poenitentis. Secundum alios vero id quod sit exterius est sacramentum tantum : contritio vero interior est res et sacramentum : remissio vero peccatorum, est res eius tantum.
