Distinctio XXXI — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XXXI
Periocha
Quae tria coniugii bona sint, quibus illud honestum
Redditur, hocce loco docte Magister agis.
Tria sunt matrimonii bona, scilicet fides invicem servanda, et proles suscipienda ac educanda, et sacramentum de matrimonii societate non dissoluenda, etiamsi quando corporalis fiat desiunctio. Neque hoc tertium deficit in matrimonio, etiam si prima duo deficere contingat. Coniuges tamen qui prolem nolunt, sed sterilitatem procurat, potius fornicarii iudicandi sunt, et si foetus tunc animatus fuerit, sunt homicidae. Dicta autem bona sic matrimonii actum ordinant, ut si fiat causa prolis, peccatum non fit, aut fit non mortale, ut cum servata fide thori conveniunt causa incontinentiae. Quod autem Apostolus dicit hoc esse secundum indulgentiam, accipiendum est de indulgentia concessionis, si fiat causa prolis, quasi de minus bono, non tamen malo. Si vero fiat causa incontinentiae, accipiendum est de indulgentia permissionis, quasi de minus malo scilicet veniali : dummodo intra limites matrimonii fiat, quos limites si quis excedat, non excusatur. Nec est contra praedicta quod concupiscentia semper mala est. Verum est enim de malo poenae, et non culpae, nisi ut dictum est. Gregorius autem ab ingressu ecclesiae prohibet post accessum ad uxorem eum tantum, qui hoc agit incontinentiae causa, vel quia raro sit sine huiusmodi concupiscentia.
