Distinctio XV — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

 

Periocha

Nec sceleri credas, alio sine, parcier uni,

Nec de hoc absque illo poenituisse velis.

 

A veritate longe deficiunt, qui putant unum mortale sine altero dimitti, seu de uno sine altero poenitentiam agi posse. Quod autem scriptura dicit Deum non punire bis in idipsum, intelligendum est de his, qui ex flagellis (quae quidem quintuplici causa infliguntur) emendationem accipiunt. Sicut et accipiendum est, quod Hieronymus ad ducit, aliquos temporaliter punitos, ne in aeternum punirentur. Nam extra textum sciendum quod in non poenitentibus etiam levia aeternaliter saltem per accidens puniuntur, quia scilicet cum eis simulet mortalibus decedunt. Quod etiam dicitur, civitatem complui in una parte et non in alia, non est in contrarium, quia non quo ad criminis veniam, sed alicuius peccati desertionem quandoque hoc contingit. Sed et illud Ambrosiius : Si fides desit, poena satisfacit, intelligitur de peccato ignorato. Nam fides hic stat pro scientia. Unde de uno peccato mortali sine alio satisfactio fieri non potest. Est enim satisfacere, peccati causas excidere, et earum suggestionibus aditum non praeberes quod non facit is, qui vel in uno remanet mortali. Hinc nec blandiri sibi debent de eleemosynis, qui non de omnibus poenitent, eo quod dicat Dominus : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Eleemosynam enim seu misericordiam oportet sibi ipsi homo primum impendat, scilicet de peccatis pernitendo. Bona autem in statu peccati facta, non remuneratione gloriae, sed temporali aliquo compensat Deus. Sed nec bona in charitate facta, per peccatum mortificata, nisi per poenitentiam reviviscunt. Igitur unum peccatum mortale sine altero non dimittitur, sicut nec Christus hominem nisi totum aliquando sanavit : alias Deus inimico, et ei qui non habet timorem, veniam daret : nec plenam, sed dimidiam, quod inconveniens esse patet. Denique et ad veram poenitentiam male ablatorum restitutionem fieri necesisarium est dummodo facultas assit.