Distinctio XIII — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XIII
Periocha
Schismaticos placuit non consecrare Magistro,
Haeresis et captos quos malesuada tenet.
Sacerdos quilibet etiam pravus in moribus, in unitate ecclesiae existens, eucharistiae sacramentum conficere potest, militia sua personali non obstante. Non enim in merito consecrantis, sed in verbo efficitur creatoris, cuius virtus sub tegumento visibilium rerum salutem secretius operatur. At iuxta Magistri sententiam haereticus ab ecclesia praecisus sacerdos, conficere non potest, eo quod oblatio illa fit ex persona ecclesiae, a qua ille divisus est, etc. Secundum alios tamen consecrare potest haereticus, sicut et errans in fide, (quod ultimum ipse Magister concedit) si est sacerdos, servata forma, et intendens facere quod et alii faciunt seu ecclesia facit. Dicit etiam Magister, a brutis animalibus corpus Christi non sumi, etiamsi sumere videantur ; sed nec hoc ab aliis tenetur. Haereticum autem facit prava intentio in intelligentia scripturarum. Et incurritur haeresis ex verbis inordinate prolatis. Hinc haereticus temporalis commodi et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones gignit vel sequitur.
