Distinctio XLIII — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XLIII

DISTINCTIO XLIII

 

Periocha

Hora resurgentes cunctos extrema videbit,

Laturos factis praemia digna suis.

 

Nullis fidelium dubitare permittitur, quin omnes qui et nati sunt et nascentur, et qui mortui sunt, et morientur, divina virtute die novissimo resurecturi sint ad tubam Christi, per qua aliquod evidens et praeclarum signum intelligitur : et quandoque vox vel filii Dei, vel archangeli appellatur. Fiet autem hoc media nocte, non quoad tempus, sed quia occulte, quando scilicet non putatur, et conscientiarum libri aperientur : quod tamen bonis non in tristitiam cedet, sed in gaudium et gratiarum actionem. Quorum etiam peccata per poenitentiam hic deleta sunt, secundum Magistrum aliis non patebunt, sed malorum scelera omnibus fient manifesta. An vero aliqui sine morte media ad iudicium venturi sint, quamvis dubium videatur, pars tamen negativa scripturis magis apparet conformis. Quamvis etiam omnes resurgent incorrupti, quia membris integri : non tamen omnes impassibiles, quia hoc fallit in damnatis.