Distinctio XLIV — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XLIV
Periocha
Quantumcunque senes et quantumcunque tenelli
Quidam obeant, vultus omnibus aequus erit.
In perfecta quidem aetate, scilicet iuvenili, omnes homines absque dubio resurgent. At non in eadem statura, sed in ea quilibet, quam vel habuit, vel habuisset, si ad perfectam, non impeditus, pervenisset aetatem. Omnes quoque generaliter resurgent omnibus membris integri, quocunque materia corporum prius fuerit dispersa, ita videlicet, ut tota humani corporis materia toti illi corpori sit reddenda, quemadmodum statua contrita, et ex eadem materia reparata adverti potest. Hoc tamen dissimili fiet qualitate in corporibus bonorum et malorum. Nempe bonorum corpora dotanda sunt dotibus gloriae, malorum vero corpora absque his aeternis ignibus tradenda. Quae etiam an cum deformitatibus suis resurrectura sint, Augustinus sub dubio reliquit, nec curandum putavit, cum de eorundem certa constet damnatione. De abortivis quod resurgant, asserendum est, si unquam anima vixerint rationali. Quae et tunc sicut et monstra, a monstruositate illa sua sunt emendanda.
