Distinctio XI — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XI
Periocha
Mirificum sermo panem demutat in artus,
Audeat ut Christi sumere corpus homo.
Conversio panis in corpus Christi, et vini in sanguinem eius, non est formalis remanentibus praeexistentibus accidentibus, scilicet sapore, pondere, figura, et colore, sed potius substantialis a quibusdam dicitur, seu transsubstantiatio, eo quod substantia panis et vini in corpus et sanguinem Christi convertuntur : nec tamen hoc sit per novam corporis formationem vel praexistentis augmentum, quia quantitas manet, nec panis se habet ut materia respectu corporis eius, sic ut sub accidentibus sub quibus prius fuit substantia panis, transsubstantiatione facta, fit corpus Christi : quod tamen illis accidentibus non afficitur, nec panis annihilatur, sed (ut dictum est) in corpus Christi convertitur. Occultantur autem idem corpus et sanguis sub aliena specie : tum ad vitandum horrorem sumentium, tum irrisionem infidelium, tum etiam ob fidei meritum, quae scilicet est de his quae non videntur. Sub duplici etiam specie conficitur, ut filium Dei corpus et animam assumpsisse significetur, et utrunque nobis ipse tueatur. Quod nec unitatem ipsius tollit, quia sub utraque specie totum sumitur. Neque vero de aliis substantiis quam panis et vini confici debet aut potest. Cum tamen vino aqua miscenda est, ad unionem populi cum capite Chisto significandum. Et quidem discipulis Christus mortale et passibile adhuc corpus tradidit. Nos autem tale quale modo est, accipimus, quod nec intinctum in sanguinem, sed siccum populo tradi debet.
