Distinctio XXXVIII — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII

 

 

Capitulum 1 (173)

 

1. Hic redi ad propositum, repetens superius dicta ut addat alia.

Nunc ergo ad propositum revertentes, coepto insistamus. Supra dictum est quod praescientia Dei futurorum tantum est, sed omnium, tam bonorum quam malorum ; scientia vero vel sapientia non modo de futuris, sed etiam de praesentibus et futuris ; nec tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis, quia se ipsum novit Deus.

 

2. Quaestio an scientia vel praescientia sit causa rerum, vel res sint causa praescientiae*.

Hic oritur quaestio non dissimulanda, utrum scilicet scientia vel praescientia sit causa rerum, an res sint causa scientiae vel praescientiae Dei.

 

3. Quare scientia vel praescientia videtur causa rerum*.

Videtur enim praescientia Dei causa esse eorum quae ei subsunt ac necessitatem eveniendi eis facere, quia nec aliqua futura fuissent, nisi ea Deus praescisset ; nec possunt non evenire, cum Deus ea praesciverit. Si autem impossibile est ea non evenire quia praescita sunt, videtur igitur ipsa praescientia qua praescita sunt eis esse causa eveniendi. Impossibile est autem ea non evenire cum praescita sint, quia si non evenirent, cum praescita sint, falleretur Dei praescientia. At Dei praescientia falli non potest ; impossibile est ergo ea non evenire cum praescita sint. Sic ergo praescientia causa eorum videtur esse quae praescita sunt. Hoc idem et de scientia dicitur, scilicet quod quia Deus aliqua novit, ideo sint.

 

4. Auctoritates proponit quae videntur hoc asserere*.

Cui sententiae Augustinus attestari videtur in XV Iibro De Trinitate, sic dicens :

Non ista ex aliquo tempore cognovit Deus, sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas, et spirituales et corporales, non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt quia novit. Non enim nescivit quae fuerat creaturus. Quia ergo scivit creavit, non quia creavit scivit. Nec aliter scivit creata quam creanda. Non enim eius sapientiae aliquid accessit ex eis, sed illis exsistentibus sicut oportebat et quando oportebat, illa mansit ut erat. Unde in Ecclesiastico : Antequam crearentur, omnia nota sunt illi ; sic et postquam consummata sunt.

 Ecce his verbis videtur Augustinus innuere scientiam vel praescientiam Dei causam esse eorum quae fiunt, cum dicit ideo ea esse quia Deus novit.

Idem quoque in VI libro dicere videtur :

Cum, inquit, decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiae Dei, in qua novit omnia quae fecit per ipsam. Non enim haec quae creata sunt, ideo sciuntur a Deo quia facta sunt ; potius ideo facta sunt quia immutabiliter ab eo sciuntur.

Et hic etiam significare videtur Dei scientiam causam esse eorum quae fiunt, dicens « non ideo Deum ea novisse quia facta sunt, sed ideo facta quia novit ea Deus ». Ideoque videtur Dei scientia vel praescientia causa eorum esse quae novit.

 

  1. Inconvenientia ostendit quae sequerentur si diceretur scientia vel praescientia causa rerum omnium quae eis subsunt.

Quod si ita est, igitur causa est omnium malorum, cum omnia mala sciantur et praesciantur a Deo ; quod longe est a veritate. Si enim Dei scientia vel praescientia causa esset malorum, esset utique Deus auctor malorum ; quod penitus falsum est ; non igitur scientia vel praescientia Dei causa est omnium quae ei subsunt.

 

6. Quod res futurae non sunt causa scientiae vel praescientiae Dei.

Neque etiam res futurae causa sunt Dei praescientiae : licet enim non essent futurae nisi praescirentur a Deo, non tamen ideo praesciuntur quia futurae sunt. Si enim hoc esset, tunc eius quod aeternum est aliquid exsisteret causa ab eo alienum, ab eo diversum, et ex creaturis penderet praescientia Creatoris, et creatum causa esset increati.

 

7. Hoc videtur praedictis contrarium*.

Origenes tamen Super epistolam ad Romanos ait :

Non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum ; sed quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat.

Hoc videtur praemissis verbis Augustini obviare. Hic enim significare videtur quod res futurae causae sint praescientiae ; ibi vero quod praescientia causa sit rerum futurarum.

 

8. Quid ex praedictis tenendum sit, cum determinatione auctoritatum.

Hanc igitur quae videtur repugnantiam de medio tollere cupientes, dicimus res futuras nullatenus causam esse praescientiae Dei vel scientiae Dei, nec ideo praesciri vel sciri, quia futurae vel factae sunt ; ita exponentes quod ait Origenes :

Quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat,

id est quod futurum est, scitur a Deo antequam fiat, neque sciretur nisi futurum esset : ut non notetur ibi causa, nisi sine qua non fit.

Ita etiam dicimus scientiam vel praescientiam Dei non esse causam eorum quae fiunt, nisi talem, sine qua non fiunt ; si tamen scientiam ad notitiam tantum referamus. Si vero nomine scientiae includitur etiam beneplacitum atque dispositio, tunc recte potest dici causa eorum quae Deus facit. His enim duobus modis, ut superius praetaxatum est, accipitur cognitio vel scientia Dei, scilicet pro notitia sola, vel pro notitia simul et beneplacito.

Hoc modo forte accepitAugustinus, dicens :

Ideo sunt quia novit,

id est quia scienti placuit et quia sciens disposuit. Et hic sensus ex eo adiuvatur, quia de bonis ibi tantum agit Augustinus, scilicet de creaturis, de his quae Deus facit ; quae omnia novit non solum scientia, sed etiam beneplacito ac dispositione. Sic ergo ibi accipitur Dei cognitio, ut non modo notitiam, sed etiam beneplacitum Dei significet.

 

  1. Mala vero scit Deus, et praescit antequam fiant, sed sola notitia, non beneplacito. Praescit enim Deus et praedicit etiam quae non est ipse facturus, sicut praescivit et praedixit infidelitatem Iudaeorum, sed non fecit. Nec ideo quia praescivit, ad peccatum infidelitatis eos coegit ; nec praescisset vel praedixisset eorum mala, nisi essent ea habituri.

Unde Augustinus, Super Ioannem :

Deus, inquit, futurorum praescius, per Prophetam praedixit infidelitatem Iudaeorum, sed non fecit ;

neque praescisset mala eorum, nisi ea haberent.

Non enim ideo quemquam ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata praenovit : illorum enim peccata praescivit, non sua. Ideoque, si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum, non vera ille praescivit ; sed quia illius praescientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non malum facturi praeviderentur ab eo qui novit quid sit quisque facturus.

 

His verbis aperte ostenditur, si diligenter intendamus, praescientiam Dei non esse causam malorum quae praescit, quia non ea praescit tamquam factums, nec tamquam sua, sed illorum qui sunt ea facturi vel habituri. Praescivit eno illa sola notitia, non beneplacito auctoritatis. Unde datur intelligi quod Deus e converso praescit bona tamquam sua, tamquam ea quae facturus est : ut in illa praesciendo simul fuerint ipsius notitia et auctoritatis beneplacitum.

 

 

Capitulum 2 (174)

 

  1. Contra hoc quod dictum est, praescientiam Dei non posse falli, oppositio.

Ad hoc autem quod supra dictum est, scilicet praescientiam Dei falli non posse, solet a quibusdam sic opponi : Deus praescivit hunc lecturum, vel aliquid huiusmodi ; sed potest esse ut iste non legat ; ergo potest aliter esse quam Deus praescivit ; ergo potest falli Dei praescientia.

Quod omnino falsum est. Potest equidem non fieri aliquid, et illud tamen praescitum est fieri ; non ideo tamen potest falli Dei praescientia, quia si illud non fieret, nec a Deo praescitum esset fieri.

 

  1. Sed adhuc urgent quaestionem dicentes : Aut aliter potest fieri quam Deus praescivit, aut non aliter. Si non aliter, ergo necessario cuncta eveniunt ; si vero aliter, potest igitur Dei praescientia falli vel mutari. Sed potest aliter fieri, quia potest aliter fieri quam fit ; ita autem fit ut praescitum est ; aliter ergo potest fieri quam praescitum est.

Responsio*.

Ad quod dicimus illam locutionem multiplicem facere intelligentiam, scilicet « aliter potest fieri quam Deus praescivit » et huiusmodi : ut « potest non esse quod Deus praescivit », et « impossibile est non esse quod Deus praescivit », et « impossibile est non esse praescita omnia quae fiunt » et huiusmodi. Possunt enim haec coniunctim intelligi, ut conditio sit implicita, et disiunctim. Si enim ita intelligas : « Non potest aliter fieri quam Deus praescivit », id est non potest utrumque simul esse, scilicet quod Deus praesciverit ita fieri et aliter fiat, verum intelligis. Si autem per disiunctionem intelligas, ut dicas hoc aliter non posse evenire quam evenit, quo modo futurum Deus praescivit, falsum est. Hoc enim aliter potest evenire quam evenit, et tamen Deus hoc modo futurum praescivit.

Similiter et alia determina, scilicet « impossibile est id non evenire quod Deus praescivit vel cum Deus praescierit » : si coniunctim intelligas, verum dicis ; si disiunctim, falsum.

Ita etiam et illud « impossibile est non esse praescitum omne quod fit », id est non potest esse utrumque simul, scilicet ut fiat et non sit praescitum : hic sensus verus est. Si vero dicis Deum non potuisse non praescire omne quod fit, falsum est. Potuit enim facere ut non fieret, et ita non esset praescitum.