Distinctio XXV — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

 

 

Capitulum 1 (102)

 

1.

Quid significet cum dicitur pluraliter tres personae vel duae personae.

 

Praeterea considerandum est,

cum hoc nomen « persona », ut praedictum est, secundum substantiam dicatur,

quae sit intelligentia dicti cum pluraliter profertur :

tres personae vel duae personae,

et cum dicitur :

alia est persona Patris, alia persona Filii, alia persona Spiritus Sancti.

Si enim in his locutionibus personae vocabulum essentiae intelligentiam facit,

plures essentias confiteri videmur,

et ita plures deos.

Si vero essentiae significationem ibi non tenet,

alia est huius nominis ratio cum dicitur :

Pater est persona, Filius est persona ;

et alia cum dicitur :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae,

et cum dicitur :

alia est persona Patris, alia Filii et huiusmodi.

 

2.

Quod videtur secundum essentiam dici :

alia persona Patris, alia Filii, sive tres personae,

ut cum dicitur :

Pater est persona, Filius est persona.

 

Persona enim, ut supra ait Augustinus, ad se dicitur ;

et idem est Deo esse personam quod esse,

sicuti idem est ei esse quod Deum esse.

 

Unde manifeste colligitur

quod essentiam divinam praedicamus dicentes :

Pater est persona, Filius est persona, Spiritus Sanctus est persona, id est essentia ;

et omnino unum et idem significatur nomine « personae », id est essentia divina,

cum dicitur : Pater est persona et Filius est persona,

quod significatur nomine « Dei »

cum dicitur : Pater est Deus, Filius est Deus.

Ita etiam idem significatur cum dicitur :

Deus est Deus, et Deus est persona ;

utroque enim nomine essentia divina intelligitur,

quia utrumque secundum substantiam dicitur.

 

3.

Cum vero dicitur :

Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae,

quid nomine « personae » significamus ? An essentiam ?

Hoc enim videtur,

si supra posita verba Augustini diligenter scrutemur.

Supra enim dixit

quod

ideo tres personas dicimus, 

quia id quod persona est commune est tribus ;

et item

quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus Sanctus est persona,

ideo dicuntur tres personae.

Videtur ergo eandem tenere significationem hoc nomen « persona » cum dicitur « tres personae »,

quam habet cum dicitur « Pater est persona, Filius est persona, Spiritus Sanctus est persona » ;

quia,

ut ostendit Augustinus,

hoc dicitur, id est « tres personae », propter illud,

et « quia id quod persona est commune est eis ».

Id ergo quod commune est eis, id est Patri et Filio et Spiritui Sancto,

videtur significari nomine « personae » cum dicitur « tres personae ».

 

4.

Aliter videtur posse ostendi quod secundum essentiam dicatur etiam cum pluraliter profertur.

 

Aliter etiam potest ostendi quod ibi nomine « personae » significetur essentia,

cum dicitur « tres personae ».

 

Ut enim supra dixit Augustinus, ea necessitate diximus « tres personas »,

ut responderemus quaerentibus quid tres vel quid tria.

Cum ergo quaeritur « quid tres » vel « quid tria »,

convenienter respondetur cum dicitur « tres personae ».

At cum quaeritur « quid tres » vel « quid tria »,

per « quid » de essentia quaeritur :

non enim invenitur quid illi tres sint nisi essentia.

 

Si ergo quaestioni recte respondemus,

oportet ut respondendo « essentiam » significemus :

alioquin non ostendimus quid tres sint.

Si vero respondentes essentiam significamus,

ipsam essentiam « personae » nomine intelligimus cum dicitur « tres personae ».

 

5.

Opinio quorundam qui putant essentiam significari nomine personae cum dicimus tres personas.

 

Quibusdam videtur

quod nomine « personae » significetur essentia cum dicitur « tres personae »,

propterea,

quia Augustinus dicit

ideo dici tres personas, 

quia commune est eis id quod est persona,

ut sit talis intelligentia :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae,

id est sunt tres id habentes commune quod est persona,

id est tres sunt quorum quisque est persona, id est essentia.

 

Sed quomodo, iuxta hanc intelligentiam,

dicetur : « alia est persona Patris, alia Filii » ?

Et hoc etiam ita volunt intelligere,

scilicet : alius est Pater et alius Filius,

id tamen commune habentes quod est persona.

Et hoc confirmant auctoritate Augustini,

qui in VII libro De Trinitate ait : 

Tres personas eiusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus. 

Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus,

quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona.

Hac auctoritate et praemissis conantur asserere in praedictis locutionibus nomen personae essentiam significare.

Sed quid respondebunt ad id quod ipse Augustinus in libro De fide dicit,

scilicet quod

alius est Pater in persona sive personaliter, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus Sanctus ?

Quomodo enim alius personaliter Pater, alius personaliter Filius,

si in esse personam omnino conveniunt,

id est si persona essentiae tantum intelligentiam facit ?

Ideo nobis videtur aliter hoc posse dici congruentius,

iuxta catholicorum doctorum auctoritates.

 

 

Capitulum 2 (103)

 

1. 

Quod hoc nomen « persona » tripliciter in Trinitate accipitur,

et haec est utilis et catholica doctrina de persona et personis.

 

Sciendum est igitur quod hoc nomen « persona » multiplicem facit non unam tantum intelligentiam ;

et ut ait Hilarius in libro De Trinitate,

intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, 

quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus.

Discernentes ergo dicendi causas huius nominis, scilicet « persona », significationem distinguimus,

dicentes quod hoc nomen, scilicet persona, proprie secundum substantiam dicitur et essentiam significat,

sicut supra ostendit Augustinus,

cum dicitur : Deus est persona, Pater est persona.

 

2.

Quid significetur cum dicitur tres personae : scilicet tres subsistentiae vel tres entes, non tres essentiae*.

 

Quadam tamen necessitate, ut supra dixit Augustinus, translatum est hoc nomen,

ut pluraliter diceretur « tres personae »,

cum quaereretur quid tres vel quid tria ;

ubi non significat essentiam, id est naturam divinam quae communis est tribus,

sed subsistentias,

vel hypostases secundum Graecos.

Graeci quippe, ut supra dixit Augustinus, aliter accipiunt substantiam, id est hypostasim, aliter nos.

Nos enim substantiam dicimus essentiam sive naturam ;

personas autem dicimus

sicut illi dicunt substantias, id est hypostases.

Si ergo nos ita accipimus personas

ut illi accipiunt substantias vel hypostases,

at illi aliter accipiunt hypostases quam nos substantiam :

aliter ergo nos accipimus personas quam substantiam.

Cum ergo dicimus « tres personas »,

non ibi personae nomine essentiam significamus.

Quid ergo dicimus ?

Dicimus quia tres personae sunt, id est tres subsistentiae, scilicet tres entes ;

pro quo Graeci dicunt tres hypostases.

 

3.

Ostendit verba Augustini convenire huic sententiae.

 

Et hic sensus adiuvatur ex verbis Augustini praemissis si interius intelligantur :

« Quia enim Pater est persona »,

id est essentia,

« et Filius persona, et Spiritus Sanctus persona, ideo dicuntur tres personae »,

id est tres subsistentiae, tres entes.

 

Non enim possent dici subsistentiae vel entes,

nisi singulus eorum esset persona,

id est essentia.

« Quia ergo eis commune est id quod est persona »,

id est essentia,

« ideo recte dicuntur tres personae »,

id est subsistentiae vel subsistentes :

ut sicut essentia quae est eis communis vere ac proprie est,

ita illi tres vere ac proprie subsistentiae vel entes intelligantur.

 

Ideoque Augustinus,

causas dictorum discernens,

dicit

tres personas esse unam essentiam vel eiusdem essentiae, non ex eadem essentia,

ne aliud intelligatur ibi esse persona, aliud essentia.

Tres enim personae, id est subsistentiae, una sunt essentia et unius essentiae ;

non autem sunt una persona vel unius personae,

licet persona secundum substantiam aliquando dicatur :

nam si hoc diceretur, confusio fieret in personis.

 

4.

Obiectioni illorum hic respondet,

qua nituntur probare personas secundum essentiam accipi,

quia respondemus quaerentibus quid tres vel quid tria.

 

Ad hoc autem quod illi dicunt :

« Cum quaeritur quid tres vel quid tria, de essentia quaeritur,

quia non invenitur quid illi tres sint nisi essentia »,

- per hoc volentes nos inducere ut nomine « personae » essentiam intelligamus,

cum respondemus « tres personas » -

ita dicimus :

Indubitabiliter verum est

quia non invenitur unum aliquid quod illi tres sint nisi essentia :

unum enim sunt illi tres,

id est essentia divina.

Unde Veritas ait :

Ego et Pater unum sumus.

Verumtamen,

cum quaeritur quid tres vel quid tria,

non de essentia quaeritur,

nec ibi « quid » ad essentiam refertur ;

sed cum fides catholica tres esse profiteretur,

sicut Ioannes in Epistola canonica ait :

Tres sunt qui testimonium perhibent in caelo,

quaerebatur quid illi tres essent, id est an essent tres res,

et quae tres res,

et quo nomine illae tres res significarentur.

Et ideo loquendi necessitate inventum est ad respondendum hoc nomen « persona »,

et dictum est « tres personae ».

 

5.

Quid tres res et una res dicatur*.

 

Non autem te moveat quod diximus « tres res » :

non enim hoc dicentes,

diversarum rerum numerum ponimus in Trinitate ;

sed ita « tres res » dicimus,

ut easdem esse unam quandam summam rem confiteamur.

Unde Augustinus in I libro De doctrina christiana sic ait :

Res quibus fruendum est nos beatos faciunt.

 

Res igitur quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus ; 

eademque Trinitas una quaedam summa res est communisque fruentibus ea,

si tamen res,

et non rerum omnium causa sit,

si tamen et causa.

Non enim facile potest inveniri nomen quod tantae excellentiae conveniat,

nisi quod melius dicitur Trinitas haec « unus Deus ».

Sicut ergo tres res dicuntur,

et hae sunt una res ;

ita tres subsistentiae dicuntur,

et hae sunt una substantia.

 

Ecce ostensum est quae sit intelligentia huius nominis « persona »,

cum dicimus « tres personas ».

 

 

Capitulum 3 (104)

 

1.

Ex quo sensu dicatur :

Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti.

 

Nunc inspiciamus utrum secundum eandem rationem et causam dicatur :

Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti.

Quod utique sane intelligi potest,

ut sit sensus talis :

Alia est subsistentia vel hypostasis Patris, alia subsistentia Filii, alia Spiritus Sancti ;

et alia subsistentia Pater, alia Filius, alia Spiritus Sanctus.

 

2.

Quomodo haec intelligantur :

Alius in persona Pater, alius Filius.

 

Deinde quaeritur utrum secundum eandem rationem accipiatur cum dicitur :

Alius est Pater in persona, alius Filius in persona, alius in persona Spiritus Sanctus ;

sive alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus Sanctus.

 

3.

Quod aliter accipitur hic persona quam supra :

hic pro proprietate accipitur*.

 

Ad quod dicimus quia,

etsi posset eodem modo accipi,

congruentius tamen ex ratione dicti alia variatur intelligentia,

ut hic « personae » nomine proprietas personae intelligatur,

ut sit sensus talis :

Alius est in persona vel personaliter Pater,

id est proprietate sua Pater alius est quam Filius,

et Filius sua proprietate alius quam Pater.

Paternali enim proprietate distinguitur hypostasis Patris ab hypostasi Filii,

et hypostasis Filii filiali proprietate discernitur a Patre,

et Spiritus Sanctus ab utroque distinguitur processibili proprietate.

 

4.

Quod secundum hunc modum etiam in praedictis locutionibus potest accipi.

 

Hoc etiam modo sane potest accipi « persona » in praemissis locutionibus,

cum dicitur :

Alia est persona Patris, alia Filii, id est alia est proprietas qua Pater est Pater,

alia qua Filius est Filius, alia qua Spiritus Sanctus est Spiritus Sanctus.

Ita etiam nomine « personae » quidam proprietates intelligere volunt,

cum dicuntur « tres personae » ;

sed melius est ut subsistentias vel hypostases intelligamus

cum dicimus « tres personas ».

 

5.

Summam dictorum colligit*.

 

Ex praedictis colligitur

quod nomen personae in Trinitate triplicem tenet rationem :

est enim ubi facit intelligentiam essentiae,

et est ubi facit intelligentiam hypostasis,

et est ubi facit intelligentiam proprietatis.

 

6.

Auctoritatibus Sanctorum ostendit quod dixit.

 

Quod autem secundum substantiam dicatur et essentiam aliquando significet,

supra ex dictis Augustini aperte ostendimus.

 

Quod vero pro hypostasi atque proprietate accipiatur,

ex auctoritatibus Sanctorum ostendi oportet,

ne coniecturis nostris aliquid ausi dicere videamur.

De hoc Hieronymus in Expositione fidei catholicae ad Alypium et Augustinum episcopos ita ait :

Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus,

nihil quod inferius superiusve dici possit, sed tota deitas sui perfectione aequalis est :

ut exceptis vocabulis quae proprietatem indicant personarum,

quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. 

Atque ut confutantes Arium,

unam eandemque dicimus Trinitatis esse substantiam et unum in tribus personis fatemur Deum,

ita impietatem Sabellii declinantes,

tres personas expressas sub proprietate distinguimus :

non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum Sanctum esse dicentes,

sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus Sancti esse personam.

Non enim nomina tantummodo,

sed etiam nominum proprietates, id est personas,

vel ut Graeci exprimunt hypostases, id est subsistentias, confitemur.

Nec Pater Filii vel Spiritus Sancti personam aliquando excludit,

nec Filius vel Spiritus Sanctus Patris nomen personamque recipit,

sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus Sanctus semper Spiritus Sanctus.

Itaque substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur.

Ecce hic aperte dicit Hieronymus proprietates esse personas, et personas esse subsistentias ;

unde manifestum fit quod diximus,

scilicet « personae » nomine significari et hypostasim et proprietatem.

 

Ioannes Damascenus personas dicit esse hypostases, et eas dicit entes, ita inquiens :

In deitate unam naturam confitemur et tres hypostases secundum veritatem entes, id est personas.